BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

virium ac roboris fuit; et haud ignotas belli antes inter se expertas primo Pu-
nico conserebant bello et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut
proprius periculo fuerint qui vicerunt
»?
Altiores quoque repetitiones praesentique ab negocio longius re-
motarum rerum susceptae enarrationes et poeticae et historicae
facultatis inter se necessitudinem quasi quandam arguunt. Decla-
rant hoc et Virgilius et Sallustius, alter cum exorditur:
«Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Manica
Accipimus
»,

alter cum Iugurthino in bello, post redditas suscepti a se operis
causas, repetendo incipit:
«Bello Punico secondo, quo dux Carthaginensium Hannibal, post ma-
gnitudinem Romani nominis, Italiae opes maxime attriverat, Masinissa, rex
Numidarum, in amicitiam receptus a Publio Scipione
».
Et in Catilinario:
«Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere acque habuere initio Troiani,
qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur
».
Ad haec, quid cognatius quam quod uterque et poeta et histo-
ricus affert in medium causas edisseritque rationes antequam enar-
rare quam scribendam suscepit rem incipiat? In ipso Virgilius initio
explicat errorum ac laborum Aeneae causas ac Iunonis irarum: «Urbs
antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, / Carthago
» usque ad eum versum:
«Tantae molis erat Romanam condere gentem». Et Livius:
«Odiis prope maioribus certatum est quam viribus, Romanis indignan-
tibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe ava-
reque crederent imperitatum victis esse
»
quaeque alia de Hannibalis indignatione referuntur ob Siciliam Sardi-
niamque amissas. Idem quoque indicant descriptiones locorum, gen-
tium, morum, legum, quod et ipsum Sallustius docuit, cum dixit:
«Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentes qui-
buscum nobis bellum aut amicitia fuit attingere
».


pagina successiva »
 
p. 196