BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 197

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Et Virgilius:
«Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque hubere glebae
».

Quid autem solutae poeticae tam simile quam Livianum illud:
«eaque uti rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem retinens, si
falleret, Iovem coeterosque precatus deos, ita se mactarent quemadmodum ipse
agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit
»?
Quid tempestatis illa nimbique explicatio:
«Dein cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi
a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum strepere et inter
horrendos fragores micare ignes; capti auribus, oculis, metu omnes torpere
»?
Nam quid per Musas, o viri optimi, ex omni est parte magis
illo poeticum:
«Ex propinquo visa montium, altitudo nivesque coelo prope immistae, tecta
informia posita in rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, honines in-
tonsi, inculti, animalia inanimaliaque omnia rigentia gelu, coetera visu
quam dictu foediora
»?
Utque poeticum omnino possis dicere, heroicis etiam numeris
res ipsa clauditur: «Ingentemque fugam stragemque dedissent».
Fuit enim omnino poeticus Livius in toto transitu in Italiam Han-
nibalis describendo, et cum ipse tum viros equosque transeuntes
Rhodanum describit, ingenti sono fluminis, clamore vario nauta-
rum ac militum, et qui nitebantur prorumpere impetum fluminis
et qui ex altera parte ripae transeuntes suos hortabantur, tum
etiam elephantes, quibus
«primus erat pavor, cum soluta ab coeteris rate in altura raperentur, ibi ur-
gentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationem aliquantum ede-
bant, donec quietem ipse timor circumspicientibus aquam fecisset
».
Animadvertite adhuc, quaeso, quibus Hannibal milites affatur
verbis:
«mirari se quinam pectora semper impavida repens terror invaserit; nullas
profecto terras coelum contingere, coli Alpes, gignere atque alere animantes;


pagina successiva »
 
p. 197