BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 198

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

eos ipsos quos cernant non pennis sublime elatos Alpes trangressos; ne ma-
iores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores ingentibus saepe
agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.
Romam orbis terrarum caput petentibus quicquam adeo asperum atque ar-
duum videri quod inceptum moretur?
».
Quid cum ait:
«Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos
nemora repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut
vulnerati adeo consternati sunt, ut stragem ingentem simul hominum ac sar-
cinarum omnia generis facerent
»?
Quid etiam:
«cum caedendum esset saxum illud, arboribus circa immanibus deiectis de-
truncatisque, struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti
opta faciundo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto pu-
trefaciunt; ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfracti-
bus mollibus clivos
»?
His haudquaquam grandiora plenioraque apud Virgilium legun-
tur, ubi Aeneam ab Antandro in Italiam devehit per tempestates,
scopulos Harpyiarumque portenta ac Cyclopum, ne cum ipse qui-
dem ait:
«vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae
Apparent terrae, coelum undique et undique pontus
»,

aut cum:
«Tristius haud illis monstrum nec saevior ulla
Pestis et ira Deum Stygiis sere extulit undis.
Virginei volucrum vultus, foedissima ventris
Proluvies, uncaeque manus et pallida semper
Ora fame
».

Neve cum intonat:
«Haec loca vi quondana et vasta convulsa ruina
(Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit arvaque et urbes
Litore diductas angusto interluit aestu
»;


pagina successiva »
 
p. 198