BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 199

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


aut cum:
«horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla,
Attollitque globos flammarum et sidera lambit.
Interdum scopulos avulsaque viscera montis
Erigit cruetans liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo
».

Quid quod hic idem Livius, quasi gemmis quibusdam, nunc ver-
bis omnino poeticis, nunc figuris ac numeris insignit orationem atque
illustrat historiam? ut cum ait: «anceps Mars» et: «agitare animo
bellum» et: «tela micare» et: «dempto hoc fulgure nominis Romani»
et: «circumferebant ora oculosque» et: «pandi agmen coepit» et:
«non Manes, non stirpem eius conquiescere viri» et: «hunc iuvenem
tanquam furiam facesque huius belli» et: «iride equitum certamen erat»
et: «haec ubi dicta dedit» et: «cum Poenis bellum pro nobis susci-
piatis».
Ex his itaque perpaucis, quanquam videri haec ipsa multa quidem
testimonio atque auctoritate possunt sua, satis tamen, ut arbitror,
factum est ei parti quam probandam suscepi, haud male sensisse
eos scilicet qui historiam censeant poeticam quasi quandam esse
solutam. Quocirca, quod cum voluntate et gratia, Puderice, fiat
tua horumque omnium qui dicentem me vel mussantem potius
audiere tam attente et, ut video, tantum prae se ferunt audiendi
studium, ad ea iam transeamus quae a me potius observata qui-
dem sunt quam quod ea praecepta quasi quaedam institutaque
scribondae historiae existimari velim aut eox me ipso profecta et
tradita.

Pud. Et me hoc, Altili, volente feceris et his ipsis qui tam in-
tente atque aventer audiunt praecipue cupientibus. Coeterum Mar-
cus Cicero locuples nobis auctor esse potest poetas alia quadam
lingua locutos. Itaque videndum etiam atque etiam relinquitur, si
poetae alia quam quae oratoris propria est locuti sunt lingua, quonam
modo historia poeticae erit quasi cuiusdam solutae similis. Locus
igitur expurgandus hic tibi prius est scrupusque, Altili, excutien-
dus, nisi forte, posthabito Cicerone, Livius tibi unus satis futurus
est ad haec et credenda et comprobanda.


pagina successiva »
 
p. 199