BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 136

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


etsi rarum, tamen in multis quoque seculis, oriri aliquem, cui na-
tura, et studio cum primis suo et bonitate seminis stellarumque
ipsarum, hoc est mundi ipsius beneficio et opera, omni e parte ge-
nere in illo consulat aut facultatis aut scientiae? cum nulla virtus
corporis, nulla sit animi ingeniique praestantia, nullus honorum aut
externorum bonorum gradus, in quo non, diversis quamvis tem-
poribus, naturae ipsius summus ille conatus effectu ipso non sit
etiam manifesto et cognitus et perspectus, pro temporum videlicet,
nationum patriaeque constitutione et coeli ipsius, a quo cuncta
moventur, agitatu. Abstinebo exemplis, ipsa enim res est per se
quam notissima. Verum naturae ipsius opera praesertimque excel-
lentissima quaeque Deum ad ipsum referenda mihi videntur, id-
que si cuique nationi, genti, sectae, Christianae cum primis reli-
gioni convenire arbitror, quae virtutum omnium, earum dico quae
ad animum referuntur, et fuit et est quam studiosissima. Haec
habui quae pensitabundus apud vos dicerem, alias fortasse eadem
hac de re commodior offeretur quaerendi ac disserendi locus. Quo-
niam autem, ut scitis, toto sum corpore ac pedibus praesertim im-
becillis, considendum hac sub Porticu censeo, de more maiorum
nostrum; considentibus enim nobis ocio magis tranquillo et quaerere
licuerit et disputare et qui praetereunt tum ad sedendi ocium tum
ad certamen disserendi invitare honestius multo fuerit.
Comp. Ego vero, quoniam a consuetudine huiusce Porticos meo-
que ab instituto recessurus non sum, praesertim cum pransi hic
consederimus, sequendum illud arbitror quod praestantissimi etiam
viri secuti leguntur, uti levioribus de rebus deque grammaticis prae-
cipue post accubitum dissererent, primumque cognoscere ex te,
Paule, aveo, quid (malum!) quasi latinitatis oblitus paulo ante
dixeris: «plena est historia oraculis, plena visionibus». An non puel-
lulus eructabas Terentianum illud unum ac Ciceronianum alterum:
«plenus rimarum sum», et «haud magna cum re, sed plenus fidei»,
adde et «stultorum plena sunt omnia».
Paul. Et de more, Compater, tuo feceris et nobis non ingratum,
si quanquam studiis maioribus deditus, tamen meridiani quoque
temporis memor ab his ad ea nos advocaris quae cum leviora ipsa
sunt tum iis etiam e studiis, quae pueris nobis prima inhaesere.
Quocirca ne diutius te suspensum teneam, etsi tentabundum loqui
te certo scio, dicas velim sisne et ipse oblitus Ciceronis tui scribentis
ad Tironem: «noctem habui plenam timoribus ac miseriis»; et ad At-


pagina successiva »
 
p. 136