BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 201

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


uti debeant. Nec verba quoque non sibi a poeta quandoque mu-
tuabitur diligens rerum scriptor, pudenter tamen ac tenerrimo
cum delectu, ut cum dixit Sallustius: «tuba hosticum cecinit», et:
«tela utrinque volare», et: «strepitus armarum ad coelum ferri»,
et: «fors omnia regere». Nonne descriptio illa Africae mera est et
soluta poetica?
«mare saevum, importuosum, ager frugum fertilis, bonus pecori, arboribus
infoecundus, coelo terraque penuria aquarum, genus hominum salubri cor-
pore, velox, patiens laborum; plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut
bestiis interiore
».
Anne tibi Virgilianum illud videatur aliud, nisi quod solutum
non est?
«Durum a stirpe genus, natos ad flununa primum
Deferimus saevoque gelu duramus et undis;
Venatu invigilant pueri silvasque fatigant,
Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque assueta iuventus
Aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
Omne aevunt ferro teritur versaque iuvencum
Terga fatigamus hasta nec tarda senectus
Debilitat vires animi frangitque, vigorem.
Canitiem galea premimus semperque recentis
Convectare iuvat praedas et vivere rapto
».

Quid cute paulo post idem ait:
«Africam in initio habuere Getuli et Libyes, asperi incultique, quibus cibus
erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus; hi neque moribus neque
legibus aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, qua nox coege-
rat, sedes habebant
»?
Quid magis poeticum dicas, nisi quod poeticis absque numeris?
Age, quaeso, et aliud:
«Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens, nomine
Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur; eius cives apud Iugur-
tham immunes, leni imperio et ob ea fedelissimi habebantur; muniti adver-
sum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis
locorum asperitate, nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta,
egentia aquae, infesta serpentibus, quorum vis, sicuti omnium ferarum, ino-
pia cibi acrior. Ad haec natura serpentium ipsa satis perniciosa, siti magis
quam alia re accenditur
».


pagina successiva »
 
p. 201