BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 202

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Descendit Crispus Romanae, ut putant, pater historiae, descon-
dit inquam, ad serpentes atque illorum naturam attingit, quae siti
aestuque maxime incendatur. Ne hoc mea quidem sententia mi-
nus poetice, perite, ornate quam a Virgilio illustre illud de asilo:
«Est lucos Silari circum ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes,
Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta
».

Libentissime quoque ac peringenue Sallustius verba figurasque,
numeros item a poeticis mutuatus est, ab illis praesertim qui an-
nales scripsere, aut cum ait: «signum tuba dat», et: «ignoto atque
horribili sonitu repents exciti», et «iamque dies consumptus erat»;
item: «Et sane Marius illoque aliisque temporibus»; qui si diebus di-
xisset, senarium integrum heroum apte canoreque fudisset. Illa vero
quantopere heroica:
«Spectaculum horribile in campis patentibus: sequi, fugere, occidi, capi,
postremo omnia qua visus erat constrata telis, armis, cadaveribus et ea inter
humus infesta sanguine
»!
Nesciam tamen quonam modo minus haec extant in Sallustio
nec tam apparent atque exposita sunt quam in Livio, ut alter quo-
dammodo prae se ferre velit artem poeticaeque imitationem, alter
celare eam, ut tanquam in nubecula delitescat. Et vero oratoria
ipsa, quamvis sit a poetis munerositatem illam generosam ac digni-
tatis plenam, ut a primis eloquentiae cultoribus mutuata antiquis-
simisque dicendi magistris, cum primis tamen rerum gestarum scrip-
tores ea seque resque suas fecere magnificas; ut interdum genero-
sitas illa eorum sermonis videatur solis pene e numeris constare in
iisque tantum consistere, ut cum sit Livius:
«Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt
arma, neque in iis ipsis tantum unquam virium ac roboris fuit, et haud igno-
tas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello
».
Quid his numeris plenius, dignius, addo et generosius? non minus
tamen latine et haud minore cum ornatu dicentur et copia, si quis
dixerit: «Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gen-
tesque arma contulerunt, neque in iis ipsis tantum unquam virium


pagina successiva »
 
p. 202