BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 203

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


fuit ac roboris, neque ignotas belli artes inter se, sed expertas pri-
mo bello Punico conserebant». Verum subtractis iis spondeis et nu-
meris commutatis, omnis illa generositas nescio quomodo interit,
decidit orationis supercilium. Atque his quidem numeris excel-
lit in historia Livius et tanquam inter alios exultat. Ne te igitur
animi dubium Cicero aut minus tibi te in hoc constantem faciat,
quod poetas alia lingua usos dicat, scrupulum excute omne atque
ex animo eiice deque forensibus illum actionibus, haud de historiis
locutum tibi persuadeas velim. Nam et a Roscio illo motum, ge-
stumque discendum oratori ad imitandum in agendo, ubi causa
ipsa exigat, non videatur esse Ciceroni alienum, nec inficiabimur
tamen Graecos poetas oratoriis a verbis ac dicendi figuris quam
nostros multo abesse longius viderique alia quasi quadam lingua lo-
cutos.
Pud. Et perpurgatus est hic a te, Altili, locus sentesque excisae
sunt omnes et evagari iam tuto potes certis minimeque labentibus
vestigiis, neque verendae offensiunculae, cum libera a scrupis ipsis
sit via.
Comp. At ego passurus minime sum, Altili, evagari te ulterius,
exultareque extra, praeseriptos fines, cumque sis ipse grammaticorum
grammaticissimus, tui te oblitum non perferam, dum quae princeps
est disciplinarum omniium, ut histories satisfacias, o iure, auctori-
tate finibusque pene eiicis grammaticam suis. Habenda est igitur
et tibi et nobis omnibus qui hic assumus illius ratio conservandusque
ei debitus in disserendo locus, Antoniana lega hoc ipsum sanciente.
Etenim idem ipse Cicero axillam ait factum esse ahalam, fuga lit-
terae vastioris. Quid (malum!) si vastior x est littera, si elementum
minime simplex, in multis ea cur abutimur? Cur qui Graece est
Ὀδυσσεύς fuitque apud priscos Latinos Ulysseus, duplicata s littera
factus est nunc a quibusdam Ulyxes? Cur a sensu, hoc est sessione
si fiat sexus, quod sedendo, ut quidam volunt, occulatur pars ea
corporis nostri quae est oscenior, litteras non retinuit suas? neque
enim x refert s duplicatum, sed tum c s tum etiam g s. Scimus omnes
perantiquam fuisse dictionem pessum, a qua digiti pessuli, quasi
pedessum a calcandis pedibus, unde pessundare datumque ver-
bum ipsum opprobrio atque ignaviae deque eo formatum nomen
pessimus; cur sonum eius ovastant x littera accepta? A magno de-
duxere primi illi magnior et magnissimus, quae votes postea con-


pagina successiva »
 
p. 203