BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 206

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


est sed, sicce quod est sic, etiam pro quo et, sat quoque quod fuerat
satis, lac quod lacte, tribunal quod tribunale, animal quod animale,
sal quod salis, nil quod nilum, far quod farre? Quid quod forsit pro
forsitan? quo non Horatius modo popularibus in sermonibus, sed
Propertius in amatoriis est usus, cum dixit:
«Iste quod est ego saepe fui, sed forsit in hora
Hoc ipso eiecto carior alter erit
».

Nec vero primarum tantum atque ultimarum sive litterarum
sive syllabarum factae sunt amputationes, dum aut brevitati con-
sulitur aut suavitati, verum a mediis quoque. Quidnam, quaeso,
nunc est taberna, nisi quod olim tabulerna, facta litterarum sub-
ductione? Quid vehenter nisi vehenter, quod se implendo evehat in ci-
bum absumpta, unde ventrem exhonerare dicuntur qui excrementa
eiiciunt? Quid vultus nisi voluntus, quod animi voluntatem indicet?
Quid lautus nisi lavatus, a sorde scilicet liber atque extersus? Quid
coxae nisi coissae a coeundo, vel in ipsa libidine, vel quod hinc illinc-
que coeant ad oscenas partes vehendo corpori? Iam vero fortuna
a ferendo dicta, et mutatis et subtractis litteris quasi ferentuna;
terra pulla, quasi pulvilla, idest resolubilis et in pulverem versa,
qualis est terra Campana, ut ait Columella, quae nequaquam nigra
est, ut quidam perperam arbitrantur, sed resolubilis et putrida,
quaeque saepius arata in pulverem abit. Est et columna a columine,
quae fuit columina; et a pascendo pabulum, quod fuit pascibulum;
et panis pascinis; et pasta panista; et vinum a vite vitinum; et vi-
nea vitinea; et a ferendo ferculum, fericulum, quod in pompis fe-
rantur fercula; poculum item potaculum; flumen fluimen; tegmen
tegimen; semen serimen; discrimen discernimen; nam prosa quid
est aliud quam promissa oratio? An, quaeso, meditari est aliud
quam in medio itinere aliquid itando aut altere aut cogitare, quod
est occupati animi aliudque quam iter agitantis? Quid est etiam
aliud foenum nisi fovenum, quo scilicet foveantur animalia hieme?
quid foetus nisi fovetus, quod a matribus foveantur? retinetque pro-
pterea diphthongum oe; nam in primo verbo cum insit littera o, sub-
tracta v littera, relinquitur oe. An non postes sunt a positu quasi
posites? ac testis, tecum sto aut pro te sisto? nam et testes sistebant
olim apud praetorem. Tela nonne texula, ut tegola, ut regula? Cliens
nonne coliens, quod patronum utique coleret suum, e Romuli con-
stitutione? Castra sunt qui putent a servanda castitate dicta, am-


pagina successiva »
 
p. 206