BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 208

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


rent pecudes gregatim compascere, non sparsim, inde compescere
est continere; quodque vehendis ex agro in oppida et vicos rebus
instanter darent operam, factum est vehestigo, quod erat tunc ean-
dem viam insistere eaque saepius itare; nam et via initio fuit veha;
factum item est vehestigium; quae nunc ademptis syllabis sunt ve-
stigo et vestigium eaque ab iumentis atque a curribus in scolas
profecta a philosophis etiam recepta sunt. Atque illis quidem se-
culis satis habebatur quali res cumque appellatione notare, nulla
cum esset quantitatis ac temporum aut suavitatis cura formandis
vocabulis. Quam post et curam et cogitationem primi poetae su-
scepere, dum urbanitatis suscipiunt patrocinium, donec senatus ac
fori maiores agitatiores atque actiones peperere eam quae post
dicta est eloquentia. Qua quidem in explicatione, etsi latissimus
mihi sese offert campus, tamen quod et petenti subsidium Compatri
videri potest satis pro virili factum esse, cum etiam brevis haec
refrigeratio fuerit, Altilio nostro non ingrata, et quod Puderici su-
percilium non est contemnendum, quem video grammaticis non
satis aequum, loquendi possessionem tuumque ad continuandum
de historia locum, Altili, et volens et libens tibi restituo.
Alt. Et refrigeratio ipsa fuit mihi pergrata et te interim vetu-
stissimas repetentem res iucundissime audivi. Nam et ex iis quae
explicasti principiis nata est historia, quae rudis in initio ipsa fuit,
sine cultu, sine copia, nulla adhibita artis industria, perexigua etiam
naturae; quippe cum ea cura pontificibus tantum esset demandata
iique annis singulis quae gesta essent notabant populoque expo-
nebant cognoscenda. Cui post et Piso et Fabius et Cato non ita
multum addidere ornamenti, ut generis scribendi eorum magna
fuerit a posterioribus ratio habita. Ne multo quidem quam horum
maior habetur a Cicerone Caelii, nec Sisenna eius implet aures, quan-
quam vocaliorem is historiam fecit, cui, ut Ciceroni ipsi videtur,
maiorem quendam Caelius sonum vocis addidisset. Ad haec Sisenna
parum libero ore locutus Sallustio videtur, cum sit historiae e Ci-
ceronis sententia prima illa lex «ne quid falsi dicere audeat, deinde
ne quid veri non audeat, ne qua suspitio gratiae sit in scribendo, ne
qua simultas
»; atque hi quidem progressus Romanae fuere histo-
riae ad Ciceronis usque tempora. Nam de Graeca illi viderint qui
Graece praecipiunt; de qua tamen et Cicero ea attigit quae satis
esse, Latinis nobis videri possint. Itaque, his sic dictis, me vobis


pagina successiva »
 
p. 208