BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 209

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


reddo, sive admonens sive innuens pauca quaedam, ut dixi utque
sum pollicitus, potius quam ut qui videri velim praecepta tradidisse.
Principio, ut natura ipsa rerum generationi consulens suo quod-
que in genere perficere ac consummare nititur, in aliis tamen aliud
eius atque aliud est propositum, sic dictio omnis et scriptio eo spectat,
ut bene consummateque et dicatur et scribatur; alibi tamen, hoc
est forensibus in causis, ut consummate dicatur etiam ad persuasio-
nem, alibi ad laudationem approbationemque, ut in eo genere quod
demonstrativum dicitur. Atque in historia, cuius prima cum sit
lex neque in gratiam loqui neque opticere odio vera aut ea dissi-
mulare, efficitur ut laudentur quae sint commendatione digna, suo
quidem et loco et tempore utque improbentur turpiter atque im-
prudenter facta; alterum sine spe, sine pretio, alterum sine simul-
tate et metu; ita uti et tuae pariter et illius de quo suscepta est lau-
datio famae honorique pudenter ac modeste consulas. Nam qui
pretio servit ac malivolentiae veritati quonam prato studeat? Ac
mihi quidem in laudando aut improbando videtur rerum gestarum
scriptor iudicis quasi cuiusdam personam debere induere, ne ab
aequo et iusto illo recedat, quod est inter praemium ac poenam
medium. Et quoniam res ab aliquo gestas historicus sibi scribendas
suscipit, primum videre illud debet, quod dicendi genus sequi de-
beat; quod tale mihi quidem assumendum videtur quale est genus
fusum, lene, aequabiliter incedens, neque ita compressum ut inops
videatur et languens, neque adeo amplum ut intumescat oratio
et verba ipsa quodammodo exiliant, utque incedat oratio, non sa-
liat aut titubet sitque incessus ipse non muliebris ac petulans, sed
virilis et gravis.

Omnium autem iudicio laudatur potissimum in historia bre-
vitas, cum ea sit maxime idonea ad docendum, ad delectandum,
ad movendum. Nam nec docere bene potest qui loquaciter atque
ambitioso explicat; parit enim loquacitas ac diffluentia ipsa tum
contemptum tum etiam satietatem, quae docilitati adversantur ac
delectationi. Nam quis omnino doceri velit molestia taedioque af-
fectus? nec moveri et agi quo volumus animus eius potest, male qui
libenter aut audit aut legit. Ad haec nimius verborum tractus effu-
siorque oratio memoriae quam officiat omnes videtis; de quo na-
tura est Horatianum illud:
«Quicquid praecipies, esto brevis».


pagina successiva »
 
p. 209