BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 211

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


memorandis, extollendis praeclaris facinoribus, accusandis ac de-
primendis ignavis et perditis, iudicio vetustatis magnus et clarus
existit Sallustius, nam celeritate facile est princeps. In contionibus
vero habendisque orationibus non idem video esse omnium iudi-
cium, quasi parum habita ratione personarum, hoc est militum,
populi, senatus, ad quos orationes ipsae habentur; ad haec et sca-
brosior in illis iudicatur et concisior in sententiis et contractus
ac nimium acutus apud quos minime deceat. Quibus autem (quod
de eloquente ait Cicero, quod mirabilius et magnificentius quam di-
sertius augebit atque ornabit quae volet) quibus, inquam, mirabi-
lior ac magnificentior magis placet oratio, iis vitandum est dicendi
genus insolens, affectatum, tumidum; quibus scatet vitiis Marcelli-
nus, quo in genere scribendi Livius profecto regnat. Quia vero exem-
pla comparationesque declarant maxime virtutes ac dicendi figu-
ras, afferam e Sallustio quos memoria teneo locos quosdam, tametsi
quicquid dicit, simplex est et unum duntaxat, ut Horatianis utar
verbis. Loci erunt de ingenio Iugurthae et moribus:
«Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime
ingenio valido non se luxui neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos
gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare et, cum omnis
gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Ad haec pleraque tempora venando
agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum fa-
cere, minimum, ipse de se loqui
».
Et alibi:
«Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam Publii Sci-
pionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo
labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviant eundo
periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, uti nostris vehementer ca-
rus, Numantinis maximo terrori esset, ac sane, quod difficillimum in primis
est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum ex providen-
tia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerunque solet. Igitur
imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere et in amicis habere,
magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque
inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii
solertia
».


pagina successiva »
 
p. 211