BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 137

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


ticum
: «ex tuis litteris plenus sum expectatione de Pompeio, quidnam
de nobis velit ut ostendat
»; et ad Plancum: «sub eas statim recitatae
sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus; tum rebus enim ipsis
essent et studiis beneficiisque in rempublicam gratissimae, tum gra-
vissimis verbis atque sententiis plenae
». Qui si contentus his minime
futurus es Tacitique haudquaquam meministi dicentis in dialogo De
oratoribus
: «Illud certe concedet instructum et plenum his artibus
animum longe paratum ad eas exercitationes venturum
»; item in
libro Historiarum XVII: «Opus aggredior plenum variis casibus, atrox
proeliis, discors seditionibus
»; et paulo post: «magna adulteria, ple-
num exiliis mare
»; et Plinii in quinto Naturalis historiae: «Polybius,
annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia
circumvectus, prodidit a monte eo occasum versus saltus plenos feris
quas generat Africa
», poteris tutemet revocare tibi in memoriam
alia quoque Ciceronis loca, in quibus legitur: «plenus officio, plenum
vigilantia, celeritate, diligentia». Poteris auctorum item aliorum me-
minisse, et ipsi principem inter Latinos scriptores locum opti-
nent. Ac nihilominus quoniam in hunc sormonem volens incidisti,
potes et de aliis huiusmodi sciscitari, si qua dubium tibi forte ani-
mum atque incertum faciunt.
Comp. Bene profecto a te satisfactum arbitror, nec arcessendis
opus est testibus aut comprobatoribus ubi Cicero est ipse auctor.
Quo igitur inceptum prosequamur, explicari a te pervelim, Parde,
quinam «maiorum nostrum» potius quam «nostrorum» paulo est a
te ante dictum, cum usurpatissime scriptum legatur «maiores nostri»?
Pard. Nec inepte hoc ipsum a te, Compater, quaeritur, nec a
me sine magnis quidem auctoribus dictum est, cum etiam a Sal-
lustio scriptum legatur in oratione illa Lepidi: «Clementia et pro-
bitas vestri, Quirites, quibus per coeteras gentes maximi et clari estis
»;
tametsi scriptura ipsa, ut iam video, depravata est a litteratoribus,
quod in aliis quoque compluribus animadverti, et ab illis praeser-
tim qui nova hac scribendi ratione libros hodie imprimendos curant.
Qua in re Sallustius etiam Graecorum loquendi morem secutus videri
potest; verum ne a Cicerone nostro recedamus, quid si a me ita
pronuntiatum est, «nostrum» ut sit «nostrorum», ut «sestertium,
<sestertiorum>», «numum, numorum», ut «duum virtm, duorum
virorum», ut «deum fidem, deorum», ut «praefectus fabrum, fabro-


pagina successiva »
 
p. 137