BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 212

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Singula verba res pene complectuntur singulas, ipsa quidem ita
propria, ut nullo appareant modo conquisita, structura illaborata,
cursus fluens ac sedatus, sonus lenis auribus maxime gratus, nihil
denique quod artem prae se ferat, cum tamen omnia sint ex arte:
quodque de Amphionis cithara murisque Thebanis in fabulis dici-
tur, et verba et res sponte sua ac natura duce in unum confluunt.
Referam et Livianum de Hannibale locum:
«Nunquam ingenium idem ad rea diversissimas, parendum acque imperan-
dum habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori aut exer-
citui carior esset; neque Asdrubal alium quemquam praeficere mallet, ubi
quid fortiter ac strenue gerendum esset, neque milites alio duce plus confidere
aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii
inter ipsa pericula erat; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci
poterat; caloris ac frigoris patientia par, cibi potionisque desiderio naturali,
non voluptate modus finitus, vigiliarumque somnique nec die nec nocte di-
scriminata tempora. Id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea ne-
que molli strato neque silentio arcessita; multi saepe militari sagulo oper-
tum, humi iacentem intra custodias stationesque militum comspexerunt. Ve-
stitus nihil intra aequales excellens, arma atque equi conspiciebantur. Equi-
tum peditumque idem longe primus erat, princeps in proelium ibat, ultimus
confecto proelio excedebat. Has tantas virtutes ingentia vitia aequabant: inhu-
mana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus
deum metus, nullum iusiurandum, nulla religio
».
Iudicari his praesertim e locis plane potestis in Sallustio maius
esse brevitatis eius de qua loquimur studium, in hoc altero rerum
adiectis verbis augendarum; illi curae est proprie simpliciterque
espressa res, huic arcessitum atque extrinsecus allatum aliquid
tanquam excolendae formae. Et lenis et fluxu tantum suo incitus
placet Sallustio decursus, at Livio altior paulo, nec tam aliquando
sedatus quam plenus ac personans. Ille in id intendit, ut natura vi-
deatur duce loqui, hic ut naturae bonis attulisse ex arte industria-
que videri volit adminiculum. Utque alter ille virili et senatorio
incessu graditur, ac pro loco et sistit interdum gradum et tanquam
prospectat longius metiturque loca singula, sic alter hic et gestit
quandoque et viribus suis laetus exultat praefertque robur et artis
et ingenii. Declarat hoc manifestius Lucii Catilinae de virtutibus et
vitiis descriptio; locus tamen ille Liviano huic haudquaquam satis
similis. Verum de iis sit suum cuique iudicium.
Quoniam igitur, ut Cicero maximus dicendi auctor sentit, pura
et illustris esse debet brevitas atque, ut nos dicimus, aperta et clara


pagina successiva »
 
p. 212