BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 213

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


puritasque ipsa et claritas versentur tum in sententiis tum in verbis
e quibus constat orationis contextio, nimirum omni studio fugienda
est obscuritas loquendique perplexio ac dubietas. Evitabuntur au-
tem vitia haec si verba ipsa bene fuerint collocata eaque non ran-
cida, non obsoleta, non putida minimeque ancipitia; cursus non
contortus, non verticosus, non lubricus; non concisa aut quasi in
involvolum complicata, ut rustici loquuntur, textura; non spinosa
sensa, verum series ipsa fusa et tracta. Quarum ubi rerum diligens
habebitur cura, quasi fugatis nubibus, aperta apparebit ac serena
brevitatis species.

Est brevitati coniuncta vel potius cognata celeritas, adeo
in historia laudata, eaque existere absque brevitate omnino ne-
quit. De qua innuendum est aliquid, ne partem hanc aut aegre fe-
ratis a me praeteritam aut parum omnino animadversam existi-
metis. Audite, quaeso, studiosissimi viri, quae a me dicentur, ne-
quaquam tamen ut qui novi hausturi aliquid meo de fonte sitis,
sed ut ab eo qui ea potius sit vobis in memoriam revocaturus de
quibus saepius eodem hoc in consessu non minus copiose quam dili-
genter est disputatum.
Differt itaque a brevitate celeritas, quod brevitas quocunque
inesse in sermone et oratione potest, celeritas nec ubique nec sem-
per potest. Etenim brevis est oratio haec: «Ubi quemque periculum
ceperat, ibi stare
». At si conitmgas statim: «arma, tela, viri, equi,
hostes atque cives permisti; nihil concilio, neque imperio agi, fors
omnia regere», erit utique celeritas. Cuius etiam persimilis est illa:
«Deinde ipse pro re ac loco, siculi e monte descenderat, paulatim proce-
dere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus
esse». Est igitur celeritas brevis et accurata sive complexio sive col-
lectio conglutinatioque complurium simul rerum ac verborum, et
quasi partium, quarum unaquaeque per se prolata sensum perficit;
sive ea conglutinatio sit inconiuncta et absque copulatione aliqua,
ut quas supra posui, sive copulatione constet, ut haec:
«Eodem tempore imperator et aciemn instruere et hosti obviam ire et milites
cohortari et quid facere quemque vellet imperare; neque voce neque manu
usquam deesse
».


pagina successiva »
 
p. 213