BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 214

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Huius autem ipsius complexionis partes ac membra interdum
singulis e verbis constant, ut: «arma, tela, viri, equi, hostes atque
cives permisti»; interdum e pluribus, qualis ea:
«Nam uti planities erat inter sinistros montes et inter dexteram rupenr, octo
cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in subsidiis collocat. Ex his
centuriones omnes electos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus opti-
mum quemque armatum in primam aciem subducit; C. Manlium in dextra,
Fesulanum quendam in sinistra parte curare iubet, ipse cum libertis et co-
lonis propter Aquilam assistit
».
Atque haec quidem ipsa celeritatis species minus apparet, nec tam
allicit lectorem, nihilominus varietas est quae eam condiat. Contra
mirifice trahit ad se legentem, ubi partes ipsae mistim constituen-
tur et e singulis et pluribus verbis, ut:
«Quibus rebus permota civitas atque immutata facies urbis erat; ex summa
laetitia acque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristi-
tia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satin fidere,
neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri
».
Accedat et altera compago:
«Ad haec mulieres, quibus reipublicae magnitudine belli timor insolitus
incesserat, afflictare sese, manus supplices ad coelum tendere, miserari par-
vos liberos, rogitare deos, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis si-
bique patriaeque diffidere».
Ut autem naturae propria ac peculiaris est varietas, sic ea ipsa
praecipue multum confert ad decorandam magnificandamque cele-
ritatem. Quocirca videndum erit ne idem ubique sit eius tractus,
sed mistus et varius filumque orationis non unum, verum aliae
atque aliae partium texturae, qualis Sallustianus ille locus:
«Postquam eo ventum est unde a ferentariis proelium committi posset, maximo
clamore cum infestis signis concurritur, tela omittuntur, gladiis res geritur.
Veterani pristinae virtutis memores cominus acriter instare, illi haud ti-
mide resistunt, maxima vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima
acis versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia
providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire, strenui militis et boni
imperatoris officia simul exequebatur
».


pagina successiva »
 
p. 214