BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 216

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


videantur; veluti cum Sallustius, ut paulo ante retulimus, dixissct
«omnia pavere», non ante subiunxit «sibi patriaeque di fodere», quod
abunde fuisset per se plenum, quam iniecisset «superbia ac deli-
ciis omissis», quadam cum admiratione et audientium et recitan-
tium. Et Livius mira etiam celeritate usus cum esset, in virtutibus
vitiisque Hannibalis exponendis, cum dixisset «inhumana crudeli-
tas, perfidia plus quam punita, nihil veri, nihil sancti, nullus deum
metus, nullum, iusiurandum», quo maiora illa omnia faceret, tandem
imo quasi e pectore erutum effudit: «nulla religio».
Etenim celeritas quasi plenus et profundus amnis multa, vehit
et tanquam aquarum mole rotat versatque. Vitanda tamen con-
fusa et inordinata permistio, eaque evitabitur si partes ipsae et
quos dixi articuli separatim ipsi suis quique illustrentur atque im-
pleantur verbis, si verba apte et plane explicent res, si loco et or-
dine subsequantur suo, si numerorum quoque recta habeatur ra-
tio, si incessus ac cursus ipse minime, ut dici solet, pedem offendat.
Quid vero hac ipsa Sallustiana copiosius, planius, tractius aut de-
nique numerosius?
«Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa; ta-
bulas pietas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spo-
liare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites postquam victoriam
adepti sunt, nihil reliqui victis facere. Quippe secundae res sapientium fa-
tigant animos, nedum illi corruptis moribus victoriae optemperarent. Post-
quam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potenta seque-
batur, hebescere imperium, paupertas probro haberi, innocentia pro male-
ficentia duci coepit. Igitur ex divinis iuventutem ubi luxuria acque avaritia
cum superbia invasere, rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere,
pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi, nihil
moderati habere
», et quae post sequuntur.

Erit igitur celeritas ut minime sordescens ac lutulenta, sic un-
dique sibi constans et conformata suoque loco adhibita; integra
partibus, iucunda numeris, cursu lenis, rotunda, constituta, ma-
gnifica, ac rerum plena, quemadmodum piscosus multarumque ac
liquidarum aquarum fluvius. Locus autem virtuti est huic maxime
aptus cum multa sese offerunt quae breviter sint pertractanda, aut
cum prosequenda magnifice augendaque oratione, aut ubi res per
se ipsa videtur exilior, estque et verbis tum honestanda atque ex-


pagina successiva »
 
p. 216