BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


condita, et quibus primo artibus civitas creverit et quibus etiam
moribus corrupta post iuventus fuerit, quae corruptio Catilinam
ad ineundam coniurationem et traxit et perpulit.
Ipsis autem causis suscipiendi sive negocii sive belli coniuncta
sunt consilia et hominum qui agendum quippiam decernunt sen-
tentiae tic voluntates; quae quod saepenumero sunt diversae, expo-
nendae eae sunt a rerum scriptore in partem utranque; ut cum
Livius Annonem alterius factionis principem inducit impugnantem
Carthaginensis senatus sententiam de bello inferendo Romanis crean-
doque Hannibale duce. Quo fit ut quandoque utriusque partis di-
versorumque consiliorum auctores ac principes inducendi sint alter-
catim disserentes in senatu, quo sententiae ipsae clariores appareant,
illustreturque magis magisque historia et lectores ipsi apertius do-
ceantur de altercationum causis consiliorumque ac sententiarum
diversitate; quod servavit Sallustius, cum et Caesarem inducit et
Catonem sentientes in senatu contraria.
Suscepto autem negocio aut bello explicando (nam rea gestae
plerunque sunt bellicae) duo statim coniuncta sunt, et pene dixe-
rim agnata, description sua digna: belli dux ipsius atque imperator
et vires atque opes reipublicae, si tum ea magistratibus regitur,
aut regis ipsius, ubi sub unius moderatione urbs regnumve tempe-
ratur. Itaque et Livius ingenium, institutionem moresque describit
Hannibalis et Iugurthae Sallustius ac Catilinae. Principum quoque
senatus et civitatis mores qui sint quaeque instituta aperienda fide-
liter; opes item, amicitiae, societates. His accedit explicatio bellici
apparatus, tum terrestris tum maritimi; quales et quantae utrius-
que partis copiae, armorum genera, equitum ac peditum numerus;
quaeque alia his annexa sunt atque a scriptoribus minime omit-
tenda, ut praesagia, auguria, vaticinia, oracula, visiones, sacrificia.
transfugia denique atque explorationes; legationes item ac legatorum
mandata, bellique ipsius indictio, atque indicendi modus ac ratio.
Non praeteriit Hannibalis insomnium illud Livius, quo vastitatem
Italiae denuntiatam significat, non Catilinae epistolam Sallustius
aut Scipionis ad Masinissam, non uterque aut Martii vatis praedi-
ctionem Cannensi de calamitate alter, alter de imperio Corneliorum
familiae debendo in urbe Roma.
Post vero susceptas expeditiones ac bellum iam indietum mo-
tumque, quo aperta magis magisque sint quae narrantur omnia,


pagina successiva »
 
p. 218