BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 219

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


describendae sunt regiones, loca, situs, qua ducendus exercitus, qua
castra metanda, quibus aut campis aut collibus bellum administre-
tur; ordo etiam ipse ductandi aperiendus, ut cum legitur triplici
aut quadrato agmine incedere exercitum. Flumina quoque et mon-
tes si qui sunt et illorum naturae et si quid in his dignum memo-
ratu ac rarum.
«Erat, inquit Sallustius, in ea parte Numidiae, quart Adherbal in divisione
possederat, flumen oriens a meridie, nomine Mutul, a quo aberat mons ferme
millia passuum viginti, tractu pari, vastus ab natura et humano cultu; sed
ex eo medio collis oriebatur in immensum pertingens, vestitus oleastro et myr-
tetis aliisque generibus arborum, quae in humo arida arenosaque gignuntur;
media autem planities deserta penuria aquae, praeter flumini propinqua
loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur
».
Quo igitur et lectorem doceret et delectaret remque ante oculos
quasi videndam exponeret, et situm omnem exequitur et qui situs
esset ipsius habitus et quae soli natura. Et Livius:
«Tumulus erat, inquit, inter castra Minutii et Poenorum; qui eum occu-
passet haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere
sine certamine volebat Hannibal, quanquam id operae pretium erat, quam
causam certaminis cum Minutio, quest semper occursurum ad obsistendum
satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insi-
diatori, quia non modo silvestre quicquam, sub ne vepribus quidem vestitum
habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla
talis fraus timeri poterat. Et erant in confractibus cavae rupes, ut quaedam
earum ducenos armatos possent capere
».
Horum uterque loca describit insidiarum gratia aperitque et lo-
corum aptitudinem et ducum consilia et quid uterque imperator
designasset animo. Describit Africae situm Crispus, quo scilicet et
situs ipse notus esset et qui amici quive inimici ex omni provincia.
Cum obsidionem etiam castelli descripturus esset, licet ignobilis,
tamen natura permuniti, situm ante eius exponit:
«Haud longe a flumine Mulucca quod Iugurthae Bochique regnum disiunge-
bat, erat inter planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in im-
mensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam per omnia natura velut
opera atque consulto praeceps erat; quem locum Marius, quod ibi regis the-
sauri erant, summa vi capere intendit
».


pagina successiva »
 
p. 219