BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Urbium quoque origines gentiumque primordia procul repetita,
quae sint earum leges, qui mores studiaque, haud exiguam histo-
riae dignitatem afferunt, et propter varietatem ipsam et quod per-
vetusta atque a memoria nostra longius remota vehementer dele-
ctant; ut cum Sallustius Maurorum gentis initia ad Medos refert et
Tacitus Iudaeorum nationis antiquitatem commemorat. Quibus re-
ferendis magna cura, non minore prudentia opus est, cum eiusmodi
pleraque aut incerta sint aut fabulosa.

Necubi vero plura quam bellicis in rebus accidunt improvisa,
insperata, non ante cogitata praeterque opinionem atque consilium
eaque ipsa plena nunc terroris nunc spei, modo gaudii modo tristi-
tiae. Itaque casuum fortuitorumque in his eventuum magna scriptori
ratio habenda est. Tempestatum quoque, famis, frigoris, aestus, pe-
stilentiae, periculorum in faciendo itinere, in conserendis manibus;
item audaciae, metus, temeritatis, suspitionis, insidiarum, falsorum
rumorum, quaeque alia inter gerendum atque administrandum bel-
lum sive consilio eveniunt hominum sive casu. Ex his enim perspi-
citur potissimum qualis fuerit scriptoris diligentia atque perpensio.
Attingenda etiam permulta, quae nihil tamen susceptam ad histo-
riam, verum ut extrinsecus allata novitate sua pariunt et admira-
tionem et voluptatem suntque condimentum quasi quoddam, atque
ut peregrina vehementer afficiunt; ut cum Sallustius Iugurthino
in bello, quod solum susceperat scribendum, aliunde affert:
«Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris Q. Cepione et M. Man-
lio male pugnatum, quo meta Italia omnis contremuit. Illique et usque ad
nostram memoriam Romani sic habuerunt, alia omnia virtuti suae prona
esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare
».
Et Livius, cum belli Achaici adversus Mesenen particulam sibi
referendam assumit. Eius autem verba sunt haec:
«Cuius belli causam et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi,
quo statui non ultra attingere externa nisi qua Romanis cohaererentt rebus.
Eventus memorabilia est, quod cum bello superiores essent Achaci, Philopo-
menes, praetor eorum, capitur, ad praeoccupandam Coroneam, quam ho-
stel petebant, in valle iniqua cuna equitibus paucis oppressus. Ipsum po-
tuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt, sed pudor relin-
quendi equites nobilissimos gentis ab ipso nuper lectos tenuit. Quibus dum


pagina successiva »
 
p. 220