BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 222

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


hic fortitudinis prudentiaeque, illic fortunae casusque mentionem
facere; a quo primum cornu aut fuga coeperit aut victoria declarare;
post pugnam ac victoriam caedes, captivorum numerum, vexilla
capta, praedam, spolia, direptiones recensore, praemia referre, com-
mendare fortitudinem, accusare ignaviam, minerari humanos casus,
varietatem ludumque fortunae mirari, aut deorum vel iras vel fa-
vorem, quaeque alia vel eventus natura vel ratio ipsa rerum lau-
danda aut vituperanda, iucunde aut aegre accipienda, miseranda
aut accusanda docuerit, per ea evagari. Audite, quaoso, Sallustium
post Catilinae male decertatam pugnam:
«Strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus di-
scesserat. Multi autem, qui e castris visendi aut spoliandi gratia processe-
rant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem atque cogna-
tum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per
omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur
».
Et post Metelli proelium cum Iugurtha:
«Igitur pro metu repente gaudium exortum; milites alius alium appellant,
acta edocent atque audiunt, sua quisque fortiter facta ad coelum fert. Quippe
res humanae iter se habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae
res etiam bonos detractant. Metellus in iisdem castris quatriduo moratus
saucios cura reficit, meritos praemiis more militiae donat, universos in con-
cione laudat atque agit gratias, hortatur ad coetera quae levia sunt parem
animum uti gerani; pro victoria satis pugnatum, reliquos labores fore praedae
».
Nec pigeat referre quae a Livio dicuntur post stragem ad Thra-
simenum ab Hannibale editam:
«Haec est illa nobilis ad Thrasimenum pugna atque inter paucas memorata
populi Romani clades; quindecim millia Romanorum in acie caesa sunt,
decem millia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem pe-
tiere, mille quingenti hostium in acie, multi postea utrinque ex vulneribus
periere
».
Et post pugnam ad Trebiam factam primo quid Hannibal fe-
cerit refert:
«Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit; ita torpentes gelu in
castra rediere, ut vix laetitiam victoria senserint
».


pagina successiva »
 
p. 222