BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 223

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Deinde transit ad ea quae Romae agitabantur post cladis nun-
tium:
«Romani tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem crederent
infestis signis hastens venturum, nec quicquam spei aut auxilii esse qua por-
tis moenibusque vim arcerent; uno consule ad Ticinum victo, altero e Sicilia
revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos
alios duces, quas alias legiones esse quae arcesserentur?
».
Quanta vero hac in parte scriptores varietate sint usi, magis ut
appareat, subdam tertium quoque e Livio locum. Post superatum
enim Beneventanorum in campis a Sempronio Gracco Annonem
Poenum, postque donatos libertate volones donisque militaribus ve-
teranos atque ignominiae nota quos par erat affectos,
«signum deinde Graccus colligendi vaca dedit. Milites praedam portantes
agentesque per lasciviam ac iocum ila ludibundi Beneventum rediere, ut ab
epulis celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur. Beneven-
tani omnes turba effusa, cuna obviam ad portas exissent, conspectis militibus
gratulari, votare in hospitium. Apparata convivia omnibus in propatulo
aedium fuerant; ad ea invitabant, Graccum orabant epulari permitteret mi-
litibus. Et Graccus ita permisit, in publico epularentur omnes. Ante suas
cuiusque fores prolata omnia. Pileatis aut lana alba velatis capitibus volo-
nec epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant ve-
scebantur
».
Placuit locos hos duorum ex eloquentissimorum scriptorum hi-
storiis referre, ut intelligeretis qua varietate sint usi rerum explica-
tores post eiusmodi strages enarratas, quae varietas perlectis etiam
proeliis aliis longe maior apparebit.
Eadem habenda est ratio in obsidionibus expugnatiouibusque.
Oportet enim aperire prius naturam et loci et civium, genus obsi-
dionis ac machinarum; quid intra urbem paretur, quid geratur in
castris edocere; dolos, artes, insidias, diurnos nocturnosque labo-
res, ruinas, instaurationes referre, quaeque permulta et obsidenti-
bus et obsessis aut virtus contulit, aut fortuna ipsa diligentiave,
aut negligentia partis alterius repente optulit obiecitque, vel abstu-
lit eripuitque consulto. Livius cum Thaumacorum situm describeret,


pagina successiva »
 
p. 223