BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 224

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


quam urbem Philippus obsidebat rex, dum nomen ipsum interpre-
tare vult, locum illum historiae mirifice illustravit, inquiens:
«Ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti, sic immensa pan-
ditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas; ab
eo miraculo Thaumaci appellati, nec altitudine solum tuta urbs, sed quod
saxo undique abscisso rupibus imposita est
».
Audiamus, quaeso, et Sallustium, fortuitam reni quanta cum di-
gnitate sit executus:
«At Marius, multis diebus et laboribus consumptis, anxius trahere animo
omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua
saepe prospera usus fuerat. Quae tum, multos dies noctesque aestuans agita-
ret, forte quidam Ligus, e cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aqua-
tum egressus, haud procul ab latere castelli, quod aversum proeliantibus erat,
animadvertit inter saxa reptantes cochleas; quarum cunt unam atque alte-
ram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis
egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani
cupido difficilia faciendi animum vertit ut forte eo in loco grandis ilex coa-
luerat inter saxa, paulum modo prona, deinde flexes atque aucta in altitudi-
nem quo cuncta gignentium natura fert, cuius ramis modo, modo eminentibus
saxis nixus Ligus, castelli planitiem describit, quod cuncti Numidae intenti
proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat,
eadem regreditur, non temere uti ascenderat, sed tentans omnia et circumspi-
ciens. Itaque Marium propere adit; acta edocet, hortatur
» et quae sequuntur.
Videtis quae sit loci huius explicatio quantaque cura tenuitate
ac verborum gratia. Non exornavit modo orationem, verum etiam
magnificavit res ipsas Livius, cum quasi repente oblatam causam
ab ipso libri illius initio exorsus est, his quidam verbis atque his
etiam verborum numeris:
«Inter bellorum magnorum, aut vixdum finitorum aut imminentium curas
intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum certamen excesserit.
M. Fundanius et L. Valerius, tr. pl. ad plebem tulerunt de Oppia lege abro-
ganda. Tulerant eam M. Oppius et T. Romulius, tr. pl., Q. Fabio, T. Sem-
pronio consulibus, in medio ardore Punici belli: ne qua mulier plus semun-
ciam auri haberet, neu vestimento versicolori uteretur, neu iuncto vehiculo
in urbe oppidove, aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum,
causa veheretur. M. et T. Iunius tr. pl. legent Oppiam tuebantur, nec eam


pagina successiva »
 
p. 224