BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 225

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

se abrogari passuros aiebant. Ad suadendum dissuadendumque multi no-
biles prodibant; Capitolium turba hominum faventium in adversantiumque legi
complebatur. Matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio vi-
rorum contineri limine poterant, onmis vias urbis aditusque in forum obsi-
debant, viros descendentes ad forum orantes ut florente republica, crescente
in dies privata omnium, fortuna, matronis quoque pristinum ornatuni reddi
paterentur. Aagebatur haec frequentia mulierum in dies, nam etiam ex oppi-
dis conciliabulisque convenerant. Iam et consules praetoresque et alios ma-
gistratus adire et rogare audebant
».
Tam multa autem animadvertenda sunt ab histoticis, ut non
reliquerit inexpressum Livius inenarratumque Numidarum equi-
tum equorumque habitum ac foedam speciem:
«At Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus, neminem laces-
sentes coeperunt. Nihil primo aspectu contemptius: equi hominesque pau-
luli et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum
portat, equi sine frenis deformes, ipse cursus rigida cervice et extento capite
currentium; hunc contemptum de industria augentes labi ex equis ac per
ludibrium spectaculo esse
».
Nec Sallustius non et ipse faciem quoque ac nidorem Tulliani
carceris explicuit:
«circiter quatuordecim pedes humi depressus; eum muniunt undique pa-
rietes atque insuper camera lapideis fornicibus vincta, sed inculta tenebris,
foeda odore atque terribilis facies eius
».
Hos locos ab eminentissimis viris sumptos afferre placuit, non
ut auctoritatem ah iis dictis comparemus nostris, verum ut prae-
ceptorum locum apud vos quique haec e vobis audierint optineant
utque diligentiores etiam multo quam estis efficiamini explorandis
locis aliis iisque considerandis, quibus tum Livius Sallustiusque
praecipue tum alii rerum scriptores historias suas et locupletarunt
abunde et insigniter etiam decorarunt.
Iam vero post expugnationes diroptio et caedes ipsa campum
praebet quam latissimum edisserendi quae libido, ira, superbia,
crudelitas, dolor, avaritia suadet victoribus quaeque perpetienda
victis atque expugnatis. Quae quidem ipsa clariora sunt quam ut
exemplis sint illustranda. Hi tamen loci praecipue et scriptoris in-
genium quantum valeat ad movendos indicant animos et quae sit
in eo augendi atque magnificandi virtus ac dicendi copia.


pagina successiva »
 
p. 225