BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 226

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Illud vero rerum scriptori servandum maxima atque in tota
rerum serie, ut pro locis, rebus, occasionibus, iudicis ipse personam
induat, ut laudet, condemnet, admiretur, deprimat, misereatur;
nunc rideat humanos casus, nunc deploret, demum meminerit de-
monstrativo in dicendi genere se versari, ac tum laudandi tum vi-
tuperandi honus a se esse susceptum. Sallustius in explicandis Ca-
tilinae perversis consiliis atque coniurationis apparatibus quasi do-
lore victus prorupit in haec verba
«Ea tempestate mihi imperium populi. Romani multo maxime miserabile
visum est, cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent,
domi ocium, acque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent, fuere
tamen cives qui seque et rempublicam obstinatis animis perditum irent. Nam
que duobus senatus decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus co-
niurationemn patefacerat acque ex castris Catilinae quisquam omnium di-
scesserat: tanta vis morbi uti tabes plerosque civiun animos invaserat
».
Et post captum a Mario oppidum, de quo paulo est ante sermo
habitus, sententiam quasi iudicialem protulit:
«Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex virtute invenit».
Et Livius in explicando ad Capuam militem Hannihalis langore
ac desidia:
«Maius, inquit, id peccatum ducis apud peritos artium militarium habe-
retur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romam duxisset
exercitum. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic
error vires ademisse ad vincendum
».
Item post eruptionem ad Nolam a Marcello factam:
«Ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit. Non vinci enim
ab Hannibale difficilius, fuit quam postea vincere
».
Et alibi:
«Eludant nunc antique mirantes. Non equidem, siqua sit sapientium ci-
vitas, quam docti fingunt magis quam norunt, graviorem temperatioremque
a cupidine imperii aut multitudine melius moratam censeam fieri posse
».


pagina successiva »
 
p. 226