BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 138

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


rum»; hac enim verborum contractione vetustas illa vehementer
gavisa, est; namque apud eundem Ciceronem leges veteris poetae
dictum: «patris mei meum factum pudet, pro meorum factorum»;
item: «cives antiqui amici maiorum meum», hoc est «meorum».
Quae quanquam obliterata magna ipsa e parte iam sunt, tamen
in paucis quibusdam e Ciceronis sententia et plenum verbum recte
dicitur et imminutum usitate.
Comp. Accipio et rationem et auctoritatem videoque, quod a
priscis illis longius deflexerimus, multa recentibus ab his litterato-
ribus magis damnari ob ignorantiam quam repudiari ob vetustatem.
Oblatus est mihi diebus his libellus sane pervetus, in quo scri-
ptum erat: «Rhinocerontis»; vetustis enim in codicibus dictiones has
«Rhinocerontis» et «Aegocerontis» ubique invenias n litteram reti-
nere, quam quidem litteram a grammatista nescio quo, quod Grae-
cum inodoratus aliquantum esset, atramento oblitam animadverti,
videlicet quod recentiores Graeci quique Attice loquantur «Aego-
ceros Aegocerotis, Rhinoceros Rhinocerotis» enuntient. Neque tamen
argutulus hic id animi pendit, quin ignorare se confessus est e Grae-
ca fuisse olim gente, ut Siculos, Italicam nationem, ut Calabros, qui
dicerent «Aegoceron» et «Rhinoceron» et «Minon» atque huiusmo,
di alia, indeque esse «Rhinocerontis», «Aegocerontis» et «Minonis»,
quod Cicero etiam ipse protulit. Accepta igitur a priscis Latinis ter-
minatio haec Sicula mansit apud nostros: nec est cur accusetur, si
quis morem tot seculorum servatum a maximis auctoribus et ipse
quoque servaverit, quando cognitum ac certum est Graecos quoque
auctores, Siculos scilicet ac Brutios, ita esse locutos, cum etiam
abunde notum sit quanta inter Graecos sit ipsos varietas et ter-
minandorum et flectendorum nominum. Quin etiam Germanicus
Arateo in carmine protulit «Aegocerus», ut cum ait:
«Et sedem Aegoceri Cythereius attigit ignis».
Item:
«Clara sagittiferi tetigit cum lumina signi
Aegoceri semper coelo levis excidit himber
».

Audivi non semel et quidem persancte iurantem eruditum ap-
prime et observantem vetustatis hominem se complures codices
et Horatii et Ovidii et aliorum poetarum legisse pene vetustate
ipsa cosumptos, in iisque scriptum observasse non Clius, sed Clios:


pagina successiva »
 
p. 138