BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 227

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Eiusmodi autem exempla affatim multa extant, quae sequenda
sunt rerum gestarum scriptori sua cum maxima laude et historiae
dignitate. His itaque servandis non laudatorem modo se nobilium
nonc facinorum praeclarissimarumque actionum nunc reprehenso-
rem turpium abiectorumque ostendet egregius rerum gestarum expo-
sitor, verum etiam virtutis ipsius patronum admonitoremque sa-
pientiae prae se feret et quasi magistrum, quando historia ipsa vitae
est hominum ac rerum humanarum magistra. Idem Livius de Han-
nibale Italia excedente sic loquitur:
«Raro quenquam hominem patriam exilii causa relinquentem tam moestum
abiisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem. Respexisse saepe
Italiae litora et deos hominesque accusantem, se quoque ac suum ipsius ca-
put execratum, quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam
duxisset; Scipionem ire ad Cartaginem ausum, qui consul hostem Poe-
num in Italia non vidisset, se centum millibus armatorum and Thrasimenum
aut Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. Haec
accusans querensque ex diutina possessione Italiae, est detractus
».
Hic igitur praecipue locus admonere rerum scriptores potest, qua
animi pensione uti debeant quodque adhibere iudicium ac curam,
non in enarrandis modo rebus ipsis quae gestae sint, sed illis etiam
innuendis effiugendisque quae concipi cogitatione et colligi conie-
ctura possunt, pro rebus, negociis, temporibus, personis. Quae sin-
gula volle complecti, nec consessus est huius et videtur esse satis
admonuisse, cum praesertim sit ostensum historiam poeticae ma-
xime esse similem, ipsa vero poetica naturam potissimum imitetur.

Diximus hactenus de rebus, quibus disserendis fuimus fortasse
longiores, reliquum est de verbis ut dicamus, cum iis e duobus
historia, ut dictum est, constet. Illud igitur videndum est primum,
ut ea sint propria, accommodata, delecta, usitata bonis ab aucto-
ribus, pro loco ac re sumpta, quanquam interdum, pro rei magni-
tudine, a poetis quoque mutuanda ea sunt, quod frequentissime
omnium servavit Livius, et Cicero ait poetam oratori esse finitimum;
Deinde ut ea bene sint opportuneque collocata ipsaque ut colloca-
tio sit artificiosa, varia, multiplex, numerosa habeatque rationem
non aequahilis solum sibique consentientis texturae, verum etiam
decursus ac soni, qua quidem de re aures sunt potissimum consulen-


pagina successiva »
 
p. 227