BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 228

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


dae. Ad haec summa ea cura expolienda exornandaque, ut nec for-
ma ornatu careat extrinseco nec ornatus appareat aut negligenter
adhibitus aut alienus a forma, retineatque tun venustatem digni-
tatemque pro re ac loco, tum etiam gravitatem ac supercilium.
Quarum rerum omnium Cicero optimum se nobis magistrum exhi-
bebit. Usu venit autem in componenda historia quod in aedifican-
dis tum domibus tum navibus, multas subinde fieri rerum com-
missuras et quasi membrorum inter se coniunctiones, quas pru-
dentia ordinisque solers ac circumspecta ratio moderetur oportet
quaeque et ipsa locorum quoque ac temporum rationem habeat,
ut post narratas explicate diligenterque res alias transgrediatur ad
alias; indeque postquam parti huic satisfecerit, ad continuandam
regrediatur priorem materiam; rursus, ea quantum satis erit expla-
nata, reditum ad alteram illam faciat, aut, si rei ratio tulerit, ad
aliam moxque ad aliam; ut cum Livius post descensum ex Alpi-
bus Hannibalis postque proelium cum Scipione factum proditumque
Clastidium subiungit rem navalem, inquiens:
«Interim circa Siciliam inaulasque Italiae imminentes viginti quinqueremes
cum mille armatis ad depopulandam oram Italiae a Carthaginensibus missae;
novem Liparas, octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus
maris
».
Deinde revertitur ad res ab Hannibale gestas postque Placenti-
nam pugnam transit in Hispaniam: «Dum haec in Italia geruntur,
Cn. Scipio in Hispaniam cum classe misses
». Hae igitur, sive com-
missurae sive diversarum in historia rerum inter se connexiones,
eiusmodi esse debent ut partes quae hinc atque illinc explicandae
subiunguntur, sint per se integrae, clarae, minime perplexae atque
ab ipso quam primum initio appareant esse aliae; quod praesta-
bunt verba primo loco et ipsis quasi in foribus posita, qualia sunt
«interim» et «dum haec geruntur» et «per id tempos» quaeque et
Sallustius et Livius et coeteri omnes usurpant. Itaque committen-
dis atque subnectendis his primum omnium id videndum, uti di-
versitas materiae confestim elucescat intelligaturque quasi mem-
brum quoddam corporis ab alio membro diversum ac nihilominus
ut membra nostri corporis nervis complicantur, sic partes hae ver-
bis quam maxime aptis nervorumque praestantibus officium apte


pagina successiva »
 
p. 228