BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 232

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


apposite dicere ad admirationem comparandam. Convertor autem
ad te, Parde, potissimum, quem dicendi labor non adeo ut hos ipsos
delassavit, audientiam primo abs te exposceas, deinde sententiam
in his quoque requirens tuam.
Pard. Et audientem me perque intentum in dicendo habebis,
et paratum etiam respondere ad ea quae ex me intelligere ipse vo-
les aut quid ipse sentiam aperire, si opinionem fortasse meam ten-
tando sciscitaberis.

Paul. Principio quod Cicero aiat firtitinnim esse oratori poetam,
duo, ut mihi videtur, cur in eam sententiam venerit omnino illum
movere: et quod uterque versatur in dicendo et quod utriusque
communes sunt laudationes, quod demonstrativum genus dicitur,
tametsi et deliberationes quoque; apud poetas enim tot deorum
concilia consu]tationesque nonne hoc nobis palam faciunt? Habent
igitur tum laudationes tum deliberationes inter se communes, bene
item et consummate dicere, suo uterque in genere dicendi, cum alter
solutus incedat atque promissus; alter astrictus numeris ac pedibus
certa lege coercitis. Quin verba quoque et ipsa sunt inter eos com-
munia; verum alterius digna foro ac senatu quaeque gravitatem
satis est uti sequantur retineantque dignitatem, alterius quae ma-
gnificentiam, altitudinem excellentiamque quasi quandam ostentent.
Neque enim gravitas comparandae admirationi satis est sola,
ni magnificentia accesserit excellentiaque et verborum et rerum,
utque ego arbitror, hoc illud est quod ait Horatius:
«mediocribus esse poetis
Non homines, non dii, non concessere columnae
»,

cum oporteat eos suo in genere excellere neque aliter digni eo nomine
videantur. Hoc etiam est et illud quod a Cicerone dicitur singulis
vix seculis bonum poetam inventum. Perrara namque omnis est
excellentia, quodque oratori satis est bene dicere atque apposite,
id oportet in poeta sit ut excellenter. Ac tametsi oratoris quoque
est aliquando et magnifice et excellenter, tamen id non ubique,
neque semper cum poetae hoc ipsum ubique suum sit ac peculiare,
etiam cum in minutissimis atque humilibus versatur rebus, siqui-
dem necesse est et minutissimis et humilibus describendis rebus
appareat etiam eius excellentia. Nam et quae fuit naturae excellen-


pagina successiva »
 
p. 232