BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 139

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


non Didus, sed Didos, non Eratus, sed Eratos, quod priscis illis tem-
poribus maiores nostri genitivis casibus Graeco more his in nomi-
nibus minime uterentur, cum qui Graece sunt Didoos, Eratoos, Clioos
contraherent in o productum Didos, Eratos, Clios, qui casus Attice
sunt Didus, Eratus, Clius. At nunc quis est e litteratoribus adeo
compositis moribus, quin ora sinusque ipsos impudentius conspuat
ubi quem aliter locutum senserit? Me ipsum maledictis quoque
incessitum, nedum acrius increpitum satis quidem scio, quod Sapho
uno, id est simplici tantum p ac non uti a Graecis scribitur et ipso
scripsissem, nec animadvertunt erudituli viri Latinam linguam post
p statim alterum p non admittere, cui tamen insit aspiratio. Itaque
dum Graeci nimium esse volunt, Latinum quid velit non vident.
Neque enim patribus ac principibus illis Latinae locutionis cura
maior fuit ulla quam ut peregrina lenirentur nomina, utque Palae-
mon usurpat, quam ut Latinitatem musicarent, quo voces lenius
illaberentur in aures. Hinc qui Graece est Ὀδυσσεύς factus est Ulys-
ses, Ἀχιλλεύς Achilles, Αἴασ Aiax, Ἀσχληπιός Esculapius, Πολυδεύκησ
Pollux, aliaque id genus plurima.
Eo autem vecordiae, ne dicam ignorantiae processum est a su-
pinis quibusdam ingeniis, ut inobservato Cicerone, ne dicam con-
tempto, mordicus incursent si quis ita locutus fuerit uti coniunctio-
nes has etsi et quanquam, praeterquam indicativis temporibus co-
niunxerit, cum et optativis et coniunctivis modis passim coniun-
etas apud illum invenias. Audite, quaeso, aequo animo Ciceronem
tam multis in locis non uni dumtaxat modo, hoc est indicanti, co-
niiumgentem; ad Atticum enim quadam in epistola: «Sed posteaquam
primum Clodii absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum per-
spexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu disiungi, quan-
quam a me ipso non divellerentur
». Alia in epistola: «Rhodum volo
puerorum causa, inde quamprimum Athena, etsi etesiae valde re-
flaverint
». Ad Dolobellam quoque: «Quanquam, mi Dolobella, (haec
enim iocatus sum) libentius omnis meas (si modo sunt aliquae meae)
laudes ad te transtulerim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis
».
Ad Servium Sulpitium: «Accedit eo quod Varro Murena magno-
pere eius causa vult omnia, qui tamen existimavit, etsi suis litte-
ris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea


pagina successiva »
 
p. 139