BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 140

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius

commendatione aliquid accessionis fore». Ad Marcum Varronem:
«etsi quid scriberem non haberem, tamen amico ad te eunti non
potui nihil dare
». In primo Academicorum libro: «Certe enim re-
centiissima quaeque sunt correcta et emendata maxime, quanquam
Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas, ipse negaret
».
Item: «tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in dis-
serendo sic tractabatur ab utrisque, quanquam oriretur a sensibus, ta-
men non esse iudicium veritatis in sensibus, mentem volebant rerumn
esse iudicem
». Et in secundo De oratore: «Erantque multi qui quan-
quam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen quo facilius nos in-
censes studio dicendi a doctrina deterrerent, libenter id quod dixi de
illis oratoribus praedicarent
». Item: «sese, si quam gloriam peperisse
videatur, tametsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non de-
lectari»; ad hoc Ciceronis testimonium: «etsi aliud nullum abs te
requiri certo scio». Non praetermittam tamen quae a Sallustio, Li-
vio Tacitoque mihi nunc in mentem veniunt; Sallustii enim verba
sunt haec: «Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quanquam
possis et delicta corrigas, tamen importunum est
». Et Livii XXVI:
«Itaque quanquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coro-
nae decus esse eius qui primus murum ascendisset
». Et libro XXIX:
«Mauris inde sicuti convenerat retro ad regem remissis, quanquam
aliquanto minore spe multitudinis nec unquam tantam rem aggredi
satis auderet
». Taciti autem quae sequuntur: «Non numeraverim
inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque
consederint, eos qui decumates agros exercent
». Item: «vera statim
et incorrupta eloquentia imbuebantur et quanquam unum sequerentur,
tamen omnes eiusdem aetatis patronos in plurimis et causis et iudiciis
cognoscebant
».
Tamen haec tolerabiliora; discissum dilaceratumque ab his iisdem
satis scio haud indoctum hominem, quod particulam «nedum» ac
«ne modo» praeponere sit in scribendo ausus, nec meminerunt Cice-
ronem seribentem ad Atticum nec Balbum et Oppium ad Cicero-
nem; eorum quidem alterum dixisse: «Tu, quoniam quartana cares
et nedum morbum removisti, sed etiam gravedinem, te vegetum nobis
in Graecia siste
», alteros vero: «Nedum hominum humilium, ut nos
sumus, sed etiam timplissimorum virorum consilia ex eventu, nos
ex voluntate a plerisque probari solent
», Livius quoque libro XXIX


pagina successiva »
 
p. 140