BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 141

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


inquit: «Hanno nequaquam satis valido ne modo ad lacessendum
hostem, sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros, equitatu
accepto, id omnium primum egit, ut per inquisitionem numerum equi-
tum augeret
». Nec alienum forte fuerit Plinii quoque verba e nono
Naturalis historiae libro adducere: «Lolliam Paulinam, quae fuit
Caii principis matrona, ne serio quidem aut solenni cerimoniarum
aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium coena vidi sma-
ragdis margaritisque opertam
».
Haec autem quanquam sunt huiusmodi, movent tamen doctos
viros. Indignantur enim non permitti sibi maiorum auctoritate uti
tutoque evagari per orationis latinae fines, qui latissimi quidem
sunt. Nam etsi possunt coscientia ipsi sua contenti esse, tamen
nescio quomodo praestantibus in ingeniis usa venit quod in equis
generosis, ut nolint pungi, aversentur flagella, ad scuticae sonitum
exaestuent; namque ipsi etiam reges muscas fugitant. Equidem
memini, quin videre quidem videor digladiantes grammaticos super
Virgiliano versu, qui est:
«Instar montis equum divina Palladis arte
Aedifcant
»,

dum quid instar significet parum intelligunt. Neque enim Cicero-
nem animadverterunt scribentem ad Atticum: «Mearum litterarum
nulla est synagoge, sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt
a te quaedam sumendae; eas ego oportet perspiciam, corrigam, tum de-
nique edentur
». Et in Oratore ad Brutum: «Nam invenire et iudicare
quid dicas magna quidem illa sunt et tanquam animi instar in corpore
».
Quid? idem cum dixit Cicero ex ore Antimachi in Bruto «Plato
enim mihi unus instar est omnium
», an sibi vult aliud quam quod
Platonis unius audientia idem valeret apud eum tantumque habe-
ret auctoritatis quantum si universus Atheniensis populus ad audien-
dum convenisset intentusque recitantem spectaret quodque inven-
tio ac iudicium in oratore idem quidem polleat quod in corpore
ipso animus? Verum haec a nominis ipsius deductions aliquanto
sunt remotiora, cum tamen et Cicero et Virgilius eam innuant, ut
quae instar aut sent aut habent, ea quasi oculis ac menti instent
illisque perinde ut exemplar quoddam sint proposita. Quod fabris
atque artificibus usu venit, qui propositum ad exemplar fabricantur,
ad illudque opus suum dirigunt, id quod Virgilii verba prae se ferunt
dicentis equum illum Troianum aedificatum ea vastitate ut quasi


pagina successiva »
 
p. 141