BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 142

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


vasti imago montis fuisset proposita aedificatoribus, quam et ipsi
imitarentur et equus ipse illam referret; quod ipse alibi declarat,
cum ait:
«Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis coeloque educere iussit
».

Et Cicero cum respondet Attico «habet Tiro instar septuaginta» an
aliud significat quam quod cum ipse efflagitatarum ab illo episto-
larum nullum haberet penes se exemplum, originales quidem epi-
stolae (sic enim hodie non pauci loquuntur) quasque ipse dictasset
a Tirone asservarentur quodque de exemplaribus illis utpote arche-
typis exemplum esset sumendum? Idem Cicero declarat hoc apertius
scribens ad Varronem: «Equidem hos tuos Tusculanos dies instar
esse vitae puto
» ac si diceret: «vitae genus dierum illorum quibus
fuisti in Tusculano esse aliis vitae suae exemplum ac specimen de-
bere iudico». Itaque tum exemplar tum exemplum videtur instar
significare, quod et Virgilius confirmat cum dicit: «Quantum instar
in illo!
». Recentiores tamen, ut Plinius Secundus, alia quadam ra-
tione videntur hac usi dictione, neque improprie tamen, neque inde-
center, ut cum ait de Traiano: «Instar refectionis existimas muta-
tionem laboris
». Nam et apud Ciceronem legitur «instar mortis»
itemque et alibi: «instar ulctionis videretur cernere laceros artus,
truncata membra». Item: «maximum beneficium vertebatur in gra-
vissimam iniuriam civitasque Romana instar erat odii et discordiae
et orbitatis».
Pud. Ego vero, Petre Compater, facile sum passus aegre fe-
rentem te grammaticorum importunam diligentiam evagatum lon-
giuscule; omnis tamen dicendi oblectatio vacare debet taedio cum
primis audientium ac defatigatione. Quamobrem redeat iam Pardus
ad insomnia, quo Horatianum illud punctum, dum iocis
miscemus seria, e dictionibus his nostris ab iis qui audiendi
nobiscum hic gratia consederint referamus, sintque posthac res inter
nos grammaticae levatio quasi quaedam rerum difficiliorum quae in
sermonem venient, non autem disserendi materia.
Pard. Revocas me, ut video, Puderice, ad somnia, vel potius
aut impellis aut trahis. Atque equidem vereor ne de his disserentem
me huberius ad somniandum adigas etiam vigilantem. Dicam tamen
quae sentio quaeque ut probentur a multis desiderari quidem potest,
utinam vero id consequamur ut a paucis!


pagina successiva »
 
p. 142