BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 143

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


Externam quidem esse mentem putat Aristoteles eamque veluti
peregre advenientem, ut sentire illum arbitror, in animos hominum
illabi idemque animis praestare ipsis officium ad cogitandum per-
vestigandumque, denique ad iudicandum quod artificibus ipsis ad
conficiendum destinatum opus praebeat dextera. Ac mea quidem
sententia, perinde ut de luce per orbem a sole diffusa lumen oculis
accenditur ad videndum atque discernendum ea quae oculis obiecta
sunt (nam et lux externa, idest coelestis res est eque coelo a sole
diffusa peregre ad nos advenit), sic a coeli ipsius siderumque com-
motionibus, per eam quae συμπάθεια Graece est, Latine contagionem
fecit Cicero (mihi magis placet appellare contagem, quando conta-
gio in malam ac pestilentem hodie partem accipitur), sic, inquam,
a coeli stellarumque agitate perpetuo animis nostris mens, idest
vis illa cogitandi tam acuta et solers tamque etiam sibi constans
dono dei infunditur. Nec vero ea quae nunc dico accipi sic velim
ut non et ipse de Deo deque animae immortalitate eiusque creatione
ea sentiam quae Christiani sint hominis et pii quidem hominis, sed
disserentem de somniis par est quaedam tanquam somniantem afferre
in medium. Neque vero oblitum te illorum arbitror, quae paulo a
me ante dicta sunt de monitis persaepe sanctissimis illis patribus
a Deo traditis inter dormiendum. Ne igitur a proposita re disce-
dam longius, quae in somnis offeruntur simulacra et visa, ea par-
tim a cupiditate, studio affectionibusque hominum maioribus exci-
tantur, quod videmus etiam in canibus, et, ut Claudianus ait:
«Venator defessa foro cum membra reponit,
Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
Furto gaudet amans, permutat navita merces,
Et vigil elapsas quaerit avarus opes
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
Irriguns gelido pocula fonte liquor
».

Est enim locum hunc poeta ille luculentissime prosecutus; partim
etiam a quadam tum colluvie humorum, tum malo ab habitu cor-
poris, hique excitantur in corpore cum dormitur; unde etiam visa
ac simulacra illa nonnisi conturbata videntur et persaepe terrent.
Multum quoque ad haec ipsa conferunt tempestates, sincerusne sit
an perturbatus aeris ipsius status, anni quoque partes, qualis est
autumnus propter inconstantiam ac varietatem, ut in somnis qui-
dem contingant ob has ipsas causas pleraque omnia quae nostrorum


pagina successiva »
 
p. 143