BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pontano, Giovanni Gioviano Actius - p. 148

Pontano, Giovanni Gioviano

Actius


syllabas. Quid causae fuit, quid, inquam, causae cur exponere se
Virgilius maledicentiae grammaticorum voluerit cum dicere «Flu-
viorum rex Eridanus
» maluit, quam «Eridanus fluviorum rex», quod
per versum licebat? An quod aurium pluris faceret voluptatem
quam tetricum litteratorum iudicium? Languet enim sic versus, sor-
descitque in ore quodammodo, consideratis praesertim et quae sta-
tim praecedunt et quae post sequuntur dictionibus. Quocirca im-
plere illum maluit artificiosa verborum commutatione. At videte
quam concinne inter dictiones quae ambae quatuor constarent e
syllabis interiecit «rex», quae est unius, quippe quae post collocata
et structurae ineptitudinem argueret et sonoritatem illam tam sua-
vem auribus ipsis invideret. Hac igitur e commutatione versus ipse
redditus est spectabilis, qui aliter ridiculus esset atque abiiciendus.
Claudit saepenumero Virgilius plures versus sustinendo sonum illum-
que remoratur, ne ipsa aut deliqueat sonoritas aut praecipitetur.
At videte, obsecro, quam apposite, quam studiose praestruit tri-
bus e dictionibus versum iisque disyllabicis et tanquam prima in
acie spondeum collocat, solutum quidem ac liberum, indeque, prae-
terita secunda, alterum atque alterum in tertia et quarta acie. Inter
primum autem spondeum ac secundum unum quidem secunda in acie
statuit dactylum, et ait:
«Tantae molis erat Romanam condere gentem»
et alibi:
«Siqua fata sinant, iam tum tenditque fovetque».
At si invertas: «Molis erat tantae» et «Fata sinant siqua», omnis
illa vocalitas iam exhalat, quod Virgilius ut prohibeat, solutum ab
omni connexione spondeum in principio collocat; ut alto in loco
cum ait: «Curru iungit Alesus equos». Potuisset cum dicere: «Iungit
Alesus equos curru», numeris tamen maluit auribusque consulere.
Dilabi enim videtur sonus et pene fugere cum dicit: «Iungit Alesus
equos», tali praesertim in loco, apparet enim elegiacus semiversus;
contra vero consistit vox et sibi ipso praesidio est, ne, ut dixi, exhalet
ac diffluat cum dicitur: «Curru Iungit Alesus equos». An so ipsum
auresque ignoravit suas Virgilius cumn dixit:
«Bina manu lato crispans hastilia ferro»?
Cum enim hac in structura singulisque in dictionibus disyllabis
primas ad syllabas statuatur accentus, quadrato quasi agmine (qua-


pagina successiva »
 
p. 148