BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Galilei, Galileo

Il Saggiatore


fuggito, ritirandosi verso settentrione. Questa difficoltà, com'io dico,
stringerebbe, se egli medesimo non l'avesse poco di sopra sciolta,
quando, nel far che Apollo si lavi il viso e poi getti via la lavatura, della
quale si generi la cometa, e non ci avesse dichiarato di tenere opinione
che la materia delle macchie si parta dal Sole e non vi concorra.
24. Sentiamo ora il quarto argomento. Venio nunc ad opticas rationes<, quibus longe probatur efficacius, cometam
nunquam vanum spectrum fuisse, neque larvatum unquam nocturnas inter tene-
bras ambulasse; sed uno se omnibus loco unum eumdemque, vultu quo semper
fuit, spectandum praebuisse. Quaecunque enim ea sunt quae per refractionem
luminis appareant verius quam sint, ut iris, corona aliaque huiusmodi, ea semper
lege producuntur, ut luminosum corpus, ex cuius existunt lumine, quocunque illud
sese converterit, sequaci obsequentique motu con-
sequantur. Ita iris IHL, quae, Sole existente in
horizonte A, verticem sui semicirculi habet in H,
si Sol inteiligatur elevari ex A usque ad D, de-
scendet ipsa ex opposita parte, et verticem sui
arcus H ad horizontem inclinabit; et quo altius
Sol elevabitur, eo magis iridis vertex H depri-
metur: ex quo patet, eamdem semper in partem
iridem moveri, in quam Sol ipse fertur. Idem
observari potest in areis, coronis et pareliis:
haec siquidem omnia, cum luminosum, a quo
fiunt, certo intervallo coronent, ad illius etiam
motum in eamdem semper partem feruntur. Idem
etiam apertissime deprehenditur in imagine lu-
minosa quam Sol, ad occasum flectens, in su-
perficie maris ac fluminum formare solet: haec
enim, quo magis a nobis Sol removetur, eo etiam
abscedit magis, donec, illo occumbente, evanescat.
Sit enim superficies maris visa BI, insensibiliter a plana superficie differens; sit
oculus in litore positus in A, Sol primum in F;
ducantur ad D radii FD, DA, facientes an-
gulos ADB, FDE incidentiae et reflexionis
aequales in D: videbitur ergo lumen Solis
in D. Descendat iam idem Sol ad G, atque,
eadem ratione qua prius, ducantur a Sole G
atque ab oculo A duae lineae, facientes cum
recta BE angulos incidentiae et reflexionis aequales: hae coincident in puncto E, et
non alio, ut est manifestum; lumen ergo Solis apparebit in E: et propter eamdem
causam, Sole magis adhuc depresso in H, lumen apparebit in I. Contrarium vero
accidit quotiescumque idem lumen a Sole oriente in aquis producitur: tunc enim
sicuti Sol magis ad verticem nostrum accedit, ita et lumen spectanti fit propius:
prius enim, verbi gratia, apparebit in I, secundo in E, tertio in D. Ex quibus
quilibet intelligat, in eam semper partem isthaec apparentia moveri, in quam
luminosa ipsa, a quibus producuntur, feruntur. Cum ergo ex Solis lumine cometa
sine controversia producatur, Solis etiam motum sequi debuit; quod si non prae-
stitit, inter apparentia lumina numerandus non erit. Aio igitur, in cometa nihil
unquam tale observatum fuisse. Cum enim primo quo visus est die, hoc est 29 No-
vembris, Sol in gradu Sagittarii 6, m. 43 reperiretur, atque ad Capricornum etiam
tunc tenderet, necessario singulis sequentibus diebus usque ad 22 Decembris in
quocumque verticali depressior fieri debuit; et si motus hic attendatur, Sol ab
aequatore magis et magis in austrum movebatur; quare si de genere refracto-
rum luminum aut repercussorum fuit cometa, in austrum etiam ferri debuit: a
quo tamen motu tantum abfuit, ut in septentrionem potius tendere voluerit; ut
fortasse vel ex hoc suam Galilaeo testaretur libertatem, doceretque nihil se am-
plius a Sole habuisse, quam homines habeant in eiusdem Solis luce ambulantes
et, quo sua illos libido impulerit, libere contendentes. Quod si quis forte hoc
loco aliam aliquam reflexionis refractionisve regulam a superioribus diversam
invexerit, quam cometis tribuendam, nescio qua occulta praerogativa, existimet;
illud saltem statuendum est, ut, quam semel admiserit motus regulam, servet
postea exacte. Sit igitur, quando hoc aliquis vult, ut libet. Fuerit cometarum,
non Solis motu moveri, sed contrario; ut proinde dum hic in austrum tenderet,
illi in septentrionem aufugerent: debuerant ergo iidem illi, Sole ad septentrio-
nem redeunte, in austrum contra, propter eamdem rationem, moveri. Cum ergo
a die 22 Decembris, hoc est a solstitio brumali, in septentrionem iterum Sol
regrederetur, debuit noster cometa in austrum contra, unde discesserat, remeare:
hic tamen constantissime eumdem semper motus tenorem in septentrionem ser-
vavit: ex quo satis constare potest, nullam cum Solis motu cognationem habuisse
incessum cometae, cum, sive in hanc sive in illam partem moveretur Sol, eadem
ille, qua primum coeperat,>
semita progrederetur.

Qual sia stato il momento de' passati tre argomenti, si è veduto
sin qui; il quale credo che anco l'istesso Sarsi non abbia reputato
molto, per esser discorsi fisici, onde egli stesso nomina e stima i
seguenti, presi dalle dimostrazioni ottiche, di gran lunga più conclu-
denti e più efficaci de' passati: indizio manifesto di non aver avuto
l'intera sua soddisfazzione in quei progressi naturali. Ma avvertisca
bene al caso suo, e consideri che per uno che voglia persuader cosa,
se non falsa, almeno assai dubbiosa, di gran vantaggio è il potersi
servire d'argomenti probabili, di conghietture, d'essempi, di verisi-
mili ed anco di sofismi, fortificandosi appresso e ben trincerandosi
con testi chiari, con autorità d'altri filosofi, di naturalisti, di rettorici
e d'istorici: ma quel ridursi alla severità di geometriche dimostra-
zioni è troppo pericoloso cimento per chi non le sa ben maneggiare;
imperocché, sì come ex parte rei non si dà mezo tra il vero e 'l
falso, così nelle dimostrazioni necessarie o indubitabilmente si con-
clude o inescusabilmente si paralogiza, senza lasciarsi campo di poter
con limitazioni, con distinzioni, con istorcimenti di parole o con altre
girandole sostenersi più in piede, ma è forza in brevi parole ed al
primo assalto restare o Cesare o niente. Questa geometrica strettezza
farà ch'io con brevità e con minor tedio di V. S. Illustrissima mi
potrò dalle seguenti prove distrigare; le quali io chiamerò ottiche o
geometriche più per secondare il Sarsi, che perché io ci ritrovi dentro,
dalle figure in poi, molta prospettiva o geometria.
È, come V. S. Illustrissima vede, l'intenzion del Sarsi, in questo
quarto argomento, di concludere che la cometa non sia del genere
de' simulacri solamente apparenti, cagionati da reflessione e da refraz-
zione de' raggi solari, per la relazione ch'ella osserva e ritiene verso
il Sole, diversa da quella ch'osservano e ritengon quelle che noi
sappiamo certo esser pure apparenze, quali sono l'iride, l'alone, i
parelii, le reflessioni del mare: le quali tutte, dic'egli, al movimento


pagina successiva »
 
p. 296