BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Serafino Aquilano - Rime » Galilei, Galileo Il Saggiatore - p. 305

Galilei, Galileo

Il Saggiatore


poi che dove quello dice, che o bisogna rimuovere il moto retto at-
tribuito alla cometa, o vero, ritenendolo, aggiungere qualche altra
cagione dell'apparente deviazione, il Sarsi di suo arbitrio muta le
parole qualche altra cagione in qualch'altro moto, per poter poi, fuor
d'ogni mia intenzione, tirarmi nel moto della Terra, e qui scriver
varie girandole e vanità. Conclude finalmente il Sarsi, non esser di
quelli che sanno indovinare; e pure assai frequentemente si getta al
voler penetrare gl'interni sensi altrui.
29. Or segua V. S. Illustrissima. Quaero igitur<, an motus hic alius, quo belle explicare omnia posset nec
eum proferre audet, vapori huic cometico tribuendus sit, an alii cuipiam, ad cuius
postea motum moveri, in speciem tantum, videatur cometa. Non primum, arbi-
tror; hoc enim esset motum illum rectum et perpendicularem destruere: siqui-
dem, si vapor ex Terra, aequatori, v. g., subiecta, motu perpendiculari sursum
ascendat, et motu alio idem ipse in septentrionem feratur, motus hic secundus
necessario priorem destruet. Quod si nihilominus ad septentrionem moveri, sal-
tem in speciem, videatur, ad alterius alicuius corporis motum id consequi dicen-
dum erit. Certe dum Galilaeus ait, eum motum qui addendus esset, causam
tantummodo futurum apparentis deviationis cometae, satis aperte innuit, motum
hunc in alio quam in vapore cometico ponendum esse, cum illum apparenter
solum ad septentrionem moveri velit. Quod si ita est, non video cuiusnam cor-
poris hic futurus sit motus. Cum enim nulli Galilaeo sint caelestes Ptolemaei
orbes, nihilque, ex eiusdem Galilaei systemate, in caelo solidi inveniatur, non
igitur ad motum eorum orbium, quos nusquam reperiri existimat, cometam mo-
veri putabit.
Sed audio hic mihi nescio quem tacite ac timide in aurem insusurrantem Terrae
motum. Apage dissonum veritati ac piis auribus asperum verbum. Nae, tu caute
id submissa insusurrasti voce. Sed si ita res se haberet, conclamata esset Galilaei
opinio, quae non alii quam huic falso inniteretur fundamento. Si enim Terra
non moveatur, motus hic rectus cum observationibus cometae non congruit;
sed Terram certum est, apud Catholicos, non moveri; erit ergo aeque certum,
motum hunc rectum cum observationibus cometicis minime concordare, ac pro-
pterea ineptum ad rem nostram iudicandum. Neque id ego unquam Galilaeo
in mentem venisse existimo, quem pium semper ac> religiosum novi
.
Qui, com'ella vede, si va il Sarsi affaticando per mostrar, niun
altro moto che si attribuisca o all'istessa cometa o ad altro corpo
mondano, poter esser atto a mantenere il movimento per linea retta
introdotto dal Sig. Mario ed a supplire insieme all'apparente devia-
zion dal vertice: il qual discorso è tutto superfluo e vano, atteso che
né il Sig. Mario né io abbiamo mai scritto, la cagion di tal devia-
zione depender da qualch'altro moto, né di Terra né di cieli né
d'altro corpo. Il Sarsi di suo capriccio l'ha introdotto; egli stesso
si risponda, né pretenda d'obligar altri a sostener quello che non
ha detto, né scritto, né forse pensato, ancor per confessione dell'istesso
Sarsi, il quale apertamente afferma di non creder che mai mi sia
caduto in mente d'introdurre il movimento della Terra per salvar
tal deviazione, avendomi egli conosciuto sempre per persona pia e
religiosa. Ma s'è così, a che proposito l'avete voi nominato, ed a
qual fine cercato di mostrarlo inetto a cotal bisogno? Ma è bene che
passiamo avanti.
30. Segua, dunque, V. S. Illustrissima di leggere. Verum, ni fallor<,
non quilibet cometae motus Galilaeum torsit, coëgitque ali-
quid aliud praeterea excogitare quod proferre vel nesciat vel non audeat; sed is
tantum, quo ultra nostrum verticem, seu zenith, propius ad polum accessit. Si
igitur ultra verticem cometa progressus non fuisset, nil erat quod de hoc alio
motu cogitaret. Hoc enim ipsemet verbis illis innuere videtur, quibus ait, «si nul-
lus alius ponatur motus quam rectus ac perpendicularis, tunc ad nostrum tantum
verticem recta cometam ascensurum, non tamen progressurum ulterius
».
Demus igitur, nullum unquam cometam verticem nostrum praetergressum: aio
tamen, ne sic quidem eius cursum explieari posse motu hoc recto.
Sit enim Terrae globus ABC, locus ex quo vapor ascendit sit B, oculus vero
spectantis in A, visusque sit primum cometa, v. g., in E,
et locus eidem respondens in caelo sit G; intelligatur
moveri cometa sursum in linea BO per partes aequa-
les EF, FM, MO: affirmo, quantumvis vapor ille per
lineam DO ascendat, etiam in omni aeternitate nun-
quam ad verticem nostrum, ne apparenter quidem,
perventurum. Ducatur enim linea AR ipsi BO paral-
lela: nunquam tantus erit cometae motus apparens,
quantus est arcus GR, et nunquam radius visualis coin-
cidet cum linea AR. Cum enim semper radius visivus
concurrere debeat cum recta BO, in qua apparet cometa, cumque radius AR sit
lineae BO parallelus, non poterit cum illa unquam concurrere, ex definitione
parallelarum: ergo nunquam radius per quem cometa videtur, poterit ad R
pervenire; et, consequenter, motus apparens cometae non solum non perveniet
ad nostrum verticem S, sed neque ad punctum R, quod longissime adhuc a ver-
tice distat. Apparebit enim primo in G, secundo in F, tertio in I, deinde in L, etc.;
sed nunquam>
perveniet ad R.

Torna il Sarsi, come V. S. Illustrissima vede, ad alterar la scrit-
tura del Sig. Mario, volendo pure ch'egli abbia scritto, che il moto
perpendicolare alla Terra dovesse condur finalmente la cometa al
punto verticale; il che non si trova nel suo libro, ma sì bene che
tal moto sarebbe verso il vertice: e ciò fa, per mio parere, il Sarsi
per pigliare occasione di portarci questa geometrica dimostrazione,
fabbricata sopra fondamenti non più profondi della sola intelligenza
della diffinizione delle linee parallele; dalla quale azzione alcuno po-
trebbe dedurre forse una conseguenza non molto insigne pel Sarsi.


pagina successiva »
 
p. 305