BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Galilei, Galileo Il Saggiatore - p. 325

Galilei, Galileo

Il Saggiatore


catino, sopra il quale ella non preme e non grava punto, essendo
egli posto nella medesima region dell'aria.
40. Sed videamus nunc <quam verum sit experimentum illud, cui maxime Galilaei
sententia innititur. «Si catinum, inquit, circa centrum axemque suum moveatur,
aër inclusus minime sequax, sed restitans, nulla sui parte circumagetur
». Au-
dieram iam olim a nonnullis, qui Galilaeo familiariter usi fuerant, idem illum
affirmare solitum de aqua eodem catino contenta; videlicet, ne illam quidem ad
vasis motum circumferri. Argumento erat, quia si consistenti in eo aquae leve
aliquod corpus et natans, festucam scilicet aliquam aut calamum, imposuisses, su-
perficiei catini proximum, mox, cum vas ipsum circumduceretur, eodem calamus
semper loco perstabat. Ex quibus aliisque experimentis, scio aliquos ingenium
Galilaei commendasse plurimum, qui ex rebus levissimis, atque ob oculos positis,
facilitate mirabili in rerum difficillimarum cognitionem homines manuduceret.
Neque ego in universum hanc ei laudem imminutam volo: quod autem ad rem
praesentem attinet, utrumque experimentum (parcat mihi vera narranti Gali-
laeus) falsum omnino comperi.
Nempe ille semel aut iterum, credo, catinum circumducebat; sic enim
nullus percipitur aquae motus: at si ulterius movere pergat, tunc enimvero in-
telliget, moveatur ne aqua ad catini motum, an vero resistat. Calamus enim aut
paleae eidem aquae impositae, si non multum a catini superficie abfuerint, citis-
sime circumferentur, nec, licet catinum quieverit, illae moveri desinent, sed aquam
cum insidentibus corporibus, ex impetu concepto, per longum tempus, tardiori
tamen semper vertigine, circumagi comperies. Verum, ne quisquam incuriose nos
ac negligenter id expertos existimet, hemisphaericum vas I ex orichalco, affabre
torno excavatum, accepimus; torno item curavimus duci axem CE
catino ipsi iunctum, ita ut per eius centrum, in modum sphae-
rici axis, transiret, si produceretur; pedem autem construximus
firmum ac stabilem, ne facile vasis motu agitaretur, atque axem
per foramen E traductum, et fulcimento ima ex parte innixum,
perpendiculariter erectum statuimus: sic enim, manu axe in
gyrum acto, catinum etiam eodem motu ferri necesse erat. Ve-
rum non aqua solum ad vasis motum fertur, sed aër ipse, ex
quo maxime exemplum desumit Galilaeus. Docet id flamma can-
delae, proxime superficiei vasis admota, quae in eamdem par-
tem, in quam vas fertur, exigua sui corporis declinatione de-
flectit. Docet id longe clarius serico filo tenuissimo suspensa e
papyro lamella A, cuius latus alterum proximum sit interiori
vasis superficiei. Si enim tunc moveatur in unam partem catillum, in eamdem
quoque sese papyrus convertet; et si iterum in oppositam partem vas reci-
proca revolutione volvatur, in eamdem cum adhaerente aëre etiam papyrum
secum trahet.
Id porro a me non securius dici quam verius, testes habeo nec paucos nec
vulgares: Patres primum Romani Collegii quamplurimos; ex aliis vero quotquot
ex Magistro meo cognoscere id voluerunt; voluerunt autem multi. Quos inter
ille mihi silendus non est, cuius, non genere magis quam eruditione singulari,
clarissimum nomen sat mihi meisque rebus luminis afferre ac dictis facere fidem
possit; Virginium Caesarinum loquor, qui admiratus enimvero est, rem ad hanc
diem inter multos constantissime pro certa habitam, falsitatis unquam argui
potuisse; et tamen vidit factum, fieri quod posse negabant plerique.
Atque haec quidem ab experientia certa sunt; quae tamen experientia si
absit, doceat baec quoque ratio ipsa. Cum enim aër atque aqua de genere humi-
dorum sint, quorum peculiare est corporibus adhaerescere, etiam politis et laevibus,
fieri nunquam poterit ut vasis superficiei non adhaereant: quod si hoc adhae-
sionis vinculum admittatur, motum etiam eorumdem humidorum admitti necesse
est. Primum enim pars illa quae vas contingit, ad vasis ductum movebitur,
quippe quae adhaeret vasi; deinde pars haec mota aliam sibi haerentem
trahet; secunda haec, tertiam: cumque motus hic fiat veluti in spiram, non
mirum si ad unam aut alteram catini circumductionem aquae motus non pecri-
piatur, cum primae huius spiralis partes valde propinquae sint ipsi superficiei
vasis, ac proinde motus ad reliquas interiores partes diffusus adhuc non sit, cum
hae aliquam patiantur rarefactionem, et propterea non illico trahentis motum
sequantur.
Neque miretur quisquam, in hisce nostris experimentis exiguum adeo aëris
motum esse, aquae vero maximum. Cum enim aër facilius et concrescat et rare-
scat quam aqua, ideo, quamquam ad motum vasis aër eidem adhaerens facil-
lime moveatur, non tamen alium aërem sibi proximum eadem facilitate trahit,
cum hic a reliquis aëris consistentis partibus maiori vi contineatur, et exigua sui
vel concretione vel rarefactione vim trahentis aëris eludere ad breve aliquod
tempus possit. Si quis tamen apertius experiri cupiat, an corpus sphaericum in
orbem actum aërem secum trahat, hic globum A, v. g., suis innixum polis B
et C, manubrio D circumducat, appensa charta ex E filo tenuissimo, ita ut ipsum
fere globum contingat: dum enim sphaera in unam rotatur partem, in eamdem
charta F ab aëre commoto fertur, si praesertim globus
satis amplus fuerit, et celerrime circumductus.
Neque tamen ex eo, quod tum in catino tum in
sphaera parvum adeo aëris motum experiamur, recte
quis inferat, in concavo Lunae eumdem moturn fore
perexiguum: ratio enim cur in sphaera A et catino I
circumductis non magnus aëris motus existat, ea inter
caeteras est, quia cum catinum et sphaera intra aërem
posita sint tota, dum eorum motu movendus est aër cir-
cumfusus, semper minus est id quod movet quam quod movetur. Si enim, v. g., ad
motum sphaerae A superficies ipsius BC movere debeat sibi adhaerentem aërem,
circulo D expressum, cum hic maior sit quam circulus BC,
maius a minori movendum erit; atque idem accidet dum
circulus D trahere secum debet circulum E. At vero in
concavo Lunae, opposito plane modo se res habet, cum
semper maius sit id quod movet quam quod movetur. Si
enim sit Lunae concavum circulus E, atque hic movere
debeat circulum D, D vero circulum BC, semper movens
moto maius est, et propterea facilior motus.
Hoc autem quamquam apud me nullum plane reliquerat dubitationi locum,
libuit tamen modum aliquem excogitare, quo aërem catino circumfusum, ab eo
qui catino clauditur separarem, sperans haud dubium fore, ut aër idem, qui se-
gnius antea ferebatur quam aqua, pari postea celeritate in gyrum ex catini cir-
cumductione raperetur. Quare laminam perspicuam, ne aspectum impediret, e
lapide Moscovitico, quem vulgo talcum dicimus, orificio catini amplitudine parem,
quam opportune catino ipsi postea imponerem, paravi, in eiusdem parte media
trium ferme digitorum foramine relicto, quod tamen longe minus esse poterat;
filum deinde aereum EF accepi, diametro catini aliquanto brevius, quod media
parte I compressum ac perforatum, traducto per foramen I filo IG, ex G suspendi
ad librae modum, adiecique extremis E, F alas duas papyraceas; mox additis de-
tractisque ex utraque parte ponderibus, in aequilibrio filum aereum EF statui,
ita ut fulcimentum I sub catini centro consisteret, alae vero quarta saltem digiti
parte ab eiusdem superficie distarent. Tunc vase circumacto animadverti, post
alteram evolutionem alas ac libram totam in gyrum
moveri, et primo quidem lente, deinde citatiori motu,
qui tamen nondum motum aquae aequabat: quare
superimposui laminam AB perspicuam, quam para-
veram, ita ut aër catino contentus a reliquo separa-
retur, vel solo foramine C eidem necteretur. Tunc
enimvero ad vasis motum ferri citius visa est li-
bra F, ac brevi celeriter adeo agi coepit, ut ca-
tini ipsius motum, quamvis velocissimum, assequeretur: ut hinc videas, quo-
tiescumque movens moto maius fuerit, tunc longe faciliorem motum futurum;
imposito enim vasi operculo AB, tunc superficies interior catini et oper-
culi simul, ad cuius motum movendus est aër, maior est aëre proxime
movendo; est enim superficies illa continens, aër vero contentus.
Idem denique expertus sum, eventu pari, in sphaera vitrea A, quantum fieri
potuit, exactissima, summa tantum parte C perforata ad laminam I inducendam.
Eadem enim sphaera axi BD imposita, axeque ipso cir-
cumacto, non sphaera solum A, sed et lamina I suspensa,
quamvis multum ab interiore superficie sphaerae distaret,
celerrime moveri visa est. Atque ita nulli aut industriae
aut labori parcendum duxi, ut quamplurimis idem expe-
rimentis quam diligentissime comprobarem. Haec porro
postrema experimenta videre iidem illi qui superius a me
commemorati sunt; ut necesse non habeam, eosdem ite-
rum testari. Illud etiam adnotandum duxi, aestivo nos
tempore haec omnia expertos fuisse, quo, ut calidior, ita
siccior aër existit, magisque proinde ad ignis naturam accedit; quem omnium
elementorum minime aptum adhaesioni existimat Galilaeus. Ex quibus
omnibus illud saltem colligere licet, tum ad catini motum et aërem et aquam
moveri, tum laevibus etiam corporibus aerem adhaerescere atque ad eorum motum agi;
quae constanter adeo> pernegavit Galilaeus
.
Entra ora il Sarsi nel copiosissimo apparato d'esperienze per
confermare il suo detto e riprovare il nostro: le quali, perché furon
fatte alla presenza di V. S. Illustrissima, io me ne rimetto a lei, come
quello che più tosto devo aspettarne il suo giudicio che interporvi
il mio. Però, se le piacerà, potrà rilegger quel che resta sino alla
fine della proposizione; dov'io le anderò solamente toccando alcuni
particolari sopra varie cosette così alla spezzata.
E prima, questo che il Sarsi cerca d'attribuirmi nel primo in-
gresso delle sue esperienze, è falsissimo, cioè ch'io abbia detto che
l'acqua contenuta nel catino resti, non men che l'aria, immobile al
movimento in giro di esso vaso. Non però mi meraviglio che l'ab-
bia scritto, perché ad uno che continuamente va riferendo in sensi
contrari le cose scritte e stampate da altri, si può bene ammettere
ch'egli alteri quelle ch'ei dice d'aver solamente sentite dire; ma
non mi par già che resti del tutto dentro a' termini della buona
creanza il pubblicar colle stampe ciò ch'altri sente dire del prossi-
mo, e tanto più quando, o per non l'avere inteso bene o pur di pro-
pria elezzione, ei si rapporta molto diverso da quello che fu detto,
come di presente accade di questo. Tocca a me, Sig. Sarsi, e non a
voi o ad altri, lo stampar le cose mie e farle pubbliche al mondo:
e perché, quando (come pur talora accade) alcuno nel corso del ra-
gionar dicesse qualche vanità, deve esser chi subito la registri e
stampi, privandolo del beneficio del tempo e del potervi pensar so-
pra meglio, e da per se stesso emendare il suo errore e mutare opi-
nione, ed in somma fare a suo talento del suo cervello e della sua
penna? Quello che può aver sentito dire il Sarsi, ma, per quanto
veggo, non ben capito, è certa esperienza ch'io mostrai ad alcuni let-
terati costì in Roma, e forse fu in camera di V. S. Illustrissima stessa,
parte in dichiarazione e parte in confutazione d'un terzo moto at-
tribuito dal Copernico alla Terra. Pareva a molti cosa molto impro-
babile, e che perturbasse tutto il sistema Copernicano, il terzo moto
annuo ch'egli assegna al globo terrestre intorno al proprio centro,
al contrario di tutti gli altri movimenti celesti, i quali col figurarsi


pagina successiva »
 
p. 325