BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Argonautica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 102

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


babile videtur, cum Aristoteles, tam diligens naturae per-
scrutator, in Poesi, in Rhetoricis et in multis aliis fuerit tam
diligens, et in re tam excellenti negligens.
Amplius quia in primo Ethicorum videtur ponere nul-
lam felicitatem post mortem, immo, quod magis est, Divus
Thomas in lectione prima tertii Ethicorum, super illa parte:
quod quis magis debet eligere mortem, quam magnum scelus
committere, quasi dubius quomodo Aristoteles hoc ponit
dicit quod hoc dixit Aristoteles, quia post mortem remanet
gloria vel quia persistere in illo actu virtuoso per modicum
tempus existimat melius quam diu vivere in actu vitioso. Mo-
do si Divus Thomas credidit Aristotelem tenere immortali-
tatem animae, nulla harum causarum esset conveniens. In
promptu namque esset propter alium statum. Unde Beatus
Thomas quasi admiratur quod, cum Aristoleles ponat post
mortem nihil esse, quomodo vult quod adiquis malit mori quam
male vivere. Nam et ipse, in Expositione Symboli Apostolo-
rum
, super carnis resurretionem dicit quod, nisi expectare-
mus resurgere, homo magis deberet perpetrare quodcumque sce-
lus quam mori. Amplius, ut supra dictum est, mirabile esset
quod Aristoteles nullam fecisset mentionem de tali statu post
mortem, neque promississet declarare: quod tamen est contra
suum morem. Praeterea oporteret vel ponere resurrectionem,
vel fingere fabulas Pythagoreas, vel otiari tam nobilissima
entia; quae omnia videntur remotissima a Philosopho. Haec
autem dicta sint non ut tanto philosopho contradicamus —
quid enim pulex contra elephantum? —, sed studio addiscendi.
Quare, etc.


pagina successiva »
 
p. 102