BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Ion » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 108

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


phantasia non contingit hoc esse sine corpore. Et cum, tertio
De anima, declaravit intelligere non esse phantasiam, cum
non sit organicum, et quod non potest esse sine phantasia,
cum, 29 et 39 eiusdem tertii, nequaquam sine phantasmate
intelligit anima. Ergo anima humana non indiget organo ut
subiecto, sed ut obiecto.
Istis autem omnibus gradibus cognoscitivis, secundum
Aristotelem et Platonem, competit esse animas. Quare, saltem
secundum Aristotelem, quodlibet cognoscens est actus cor-
poris physici organici, verum aliter et aliter. Nam intelli-
gentiae non sunt actus corporis qua intelligentiae sunt, quo-
niam in suo intelligere et desiderare nullo pacto indigent
corpore. Sed qua actuant et movent corpora caelestia sic
animae sunt et sunt actus corporis physici organici. Stella
namque est organum caeli, secundo De caelo; et textu 48
duodecimi Metaphysicae, omnis orbis est propter stellam.
Quare actuant corpus physicum organicum et ut sic indigent
corpore ut obiecto. Verum in sic actuando et movendo nihil
recipiunt a corpore, sed tantum dant ei. Anima autem sensi-
tiva simpliciter est actus corporis physici organici, quia et
indiget corpore tamquam subiecto, cum non fungatur suo of-
ficio visi in organo, et indiget corpore tamquam obiecto. Me-
dia vero, quae est intellctus humanus, in nullo suo opere
totaliter absolvitur a corpore, neque totaliter immergitur;
quare non indigebit corpore tamquam subiecto, verum tam-
quam obiecto. Et sic medio modo inter abstracta et non ab-
stracta erit actus corporis organici. Nam intelligentiae, qua
intelligentiae, non sunt animae, quia nullo modo, ut sic de-
pendent a corpore, sed qua movent corpora caelestia. At in-
tellectus humanus in omni suo opere est actus corporis orga-
nici, cum semper dependeat a corpore tamquam obiecto.
Est et differentia inter intelligentiam et intellectum hu-
manum in dependendo ab organo, quoniam humanus recipit


pagina successiva »
 
p. 108