BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 126

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


lexisse. Verum omnia aperta sunt ex praedictis, neque ulla
est contrarietas. Intellectus enim, absolute et qua intellectus
est, omnino immixtus et separatus est. At humanus utrumque
retinet: nam separatur a corpore ut subiecto, non separatur
vero ut obiecto. Intellectus etiam, qua intellectus, nullo modo
est actus corporis organici; quoniam intelligentiae non indi-
gent organo in intelligendo, licet in movendo. Intellectus
autem humanus, qua humanus, est actus corporis organici,
ut obiecti, et sic non separatur. Verum non ut subiecti et sic
separatur. Quare nullum repugnans.
In tertio autem dicto, videlicet quod anima est vere forma
hominis, apparet quod longe melius secundum istum modum
salvatur quam secundum priorem. Est enim, ut dicebatur,
valde difficile imaginari quod unum per se existens sit vere
forma. Quare Gregorius Nicenus, sicut Divus Thomas
refert de eo, cum vidit Aristotelem dicere animam esse actum
corporis, dixit Aristotelem credere animam humanam esse
corruptibilem, quia forma per se existens vere non potest
esse actus corporis organici. Immo et aliqui dicunt hoc etiam
sensisse Gregorium Nazianzienum de Aristotele.
Quartum autem, scilicet quod animae humanae sint nu-
meratae, affirmamus; verum illa, quae superiorem modum
torquebant, nos non torquent, etenim cum materiales sint,
distinguuntur per materiam. Neque infinitas animarum nos
conturbat.
De quinto etiam dicimus quod anima humana est facta,
sed non per creationem, verum per generationem, cum sol et
homo generent hominem, secundo Physicorum et ipsa est
ultima in consideratione naturali. Et quod dicitur in primo
De partibus capite 1, de intellectu non spectare ad natura-
lem, verum est de vero intellectu: ipse enim est movens non
motus; at humanus est movens motus, quare hic est de conside-


pagina successiva »
 
p. 126