BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


ratione naturalis, ille vero minime, cum, secundo Physico-
rum
, quae non mota movent non sunt physici considerationis.
Et hanc rationem tangit Philosophus ibi, in primo De partibus.
Cumque ulterius dicebatur ipsam venire de foris, intelligendum
est ut mens simpliciter, non ut humana; vel, si ut humana, in-
telligendum est non absolute, sed quod in ordine ad sensitivam
et vegetativam magis participat de divinitate. Nam, quarto
De partibus capite 9, solus homo est erectae naturae, quia
solus homo multae divinitatis est particeps.
Non tamen ponimus quod homo remaneat post mortem
quantum ad eius animam, cum incipiat esse. Et primo De
caelo
, quidquid incipit desinit; et Plato in octavo De legi-
bus
dicit: Quicquid quomodocumque incipit esse et desinit
esse. Et quod dicitur de textu duodecimi Metaphysicae,
non approbo Alexandri responsionem, quam ibi refert Com-
mentator ex relatione Themistii: illud scilicet intelligi de
intellectu agente; nam intellectus agens non est forma homi-
nis; sed intelligitur de intellectu possibili, qui quandoque
intelligit et quandoque non; corrumpitur enim quodam inte-
rius corrupto, idest sensitivo, cui identificatur. Verum Ari-
stoteles illud intelligit de per se et non per accidens: quasi
dicat nihil prohibere eum remanere, qua intellectus est, non
qua humanus, cum iam primo De caelo monstratum est,
quod omne genitum corrumpitur.
Sed quod haec fuerit mens Aristotelis de anima humana,
potest et manifestari per illud duodecimi Metaphysicae textu
39, ubi haec scribit: Delectatio autem qualis optima parvo
tempore nobis; sic enim semper illis est nobis quidem impos-
sibile. Ex quibus verbis primo apparet quod Dii simpliciter


pagina successiva »
 
p. 128