BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 136

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


dicat istam quaestionem non fuisse terminatam ab Aristotele,
quantum adhuc habemus per eius libros: quare est tam diffi-
cilis. Ad hoc autem dicitur quod illa verba magis arguunt
oppositum quam propositum. Dicit enim sic: Utrum autem
contingat aliquem separatorum intelligere ipsum existentem
non separatum a magnitudine aut non, considerandum poste-
rius
. Ex quibus apparet primo quod intellectus humanus a
magnitudine non est separabilis: quare sine phantasia non
cognoscit et, si sic, inseparabilis est; quoniam, si est phan-
tasia aut non sine phantasia, inseparabilis est. Verum ad id
quod dicitur posterius perscrutandum, Divus Thomas in expo-
sitione ultimi textus noni Metaphysicae dicit in illo textu
Aristotelem illam quaestionem determinare, quam insolutam
in tertio De anima reliquit; quamquam ipse Divus Thomas
in tertio De anima aliter dixerit, sed in Metaphysicae in me-
lius mutavit sententiam. Verum talis cognitio, quae in nono
Metaphysicae ibi ponitur de intelligentiis, non est sine
phantasmate; cum et in principio secundi Metaphysicae
dicat Aristoteles intellectum nostrum ad separata se habere
sicut nycticorax ad lumen solis, unde et dictus Divus Thomas,
48 capitulo tertii Contra Gentiles, dicit sententiam Aristo-
telis de intellectione separatorum esse quod tantum ea intelli-
gimus secundum cursum scientiae speculativae. Quare non
sine phantasmate, ut notum est. Et diligenter adverte quod
ibi videtur innuere hanc nostram opinionem, scilicet quod
Aristotelem senserit animam humanam non vere esse intelli-
gentem, sed solum habere quandam participationem intellec-
tus, quare et improprie immortalis. Puto tamen quod et illam
verbum posterius perscrutandum potest intelligi de libris Ethi-
corum
. In illo enim declarat quod ultima felicitas hominis
est in contemplatione abstractorum per metaphysicam, quare
idem quod prius, etc.


pagina successiva »
 
p. 136