BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 144

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


qualis igitur utique fiet? Quare aut calor, aut frigus, non
igitur omnia cognoscet. Ad quod dicitur intellectum non
coniungi materiae qua intellectus est, sed qua coniungitur
sensui; quare, etsi in opere sentiendi qualis fiat, non tamen
in opere intelligendi; propter quod, ut intellectus est, non est
qualis, neque organicus. Quod si ulterius quaeratur, cum
intelligere humanum sit accidens, quod sine subiecto esse non
potest, in quo igitur ponetur ipsum intelligere? Ad quod
dicitur vere secundum essentiam ipsum intelligere esse in ipso
intellectu, iuxta illud tertii De anima: Anima est locus spe-
cierum non tota, sed intellectus
; verum quoniam intellectus
humanus est in materia, quasi per quandam concomitantiam,
et ipsum intelligere quodam modo est in materia, sed satis acci-
dentaliter, quoniam intellectus, qua intellectus est, accidit
esse in materia, non tamen in aliqua parte corporis ponitur
ipsum intelligere, sed in toto cathegorematice sumpto; non
enim in aliqua parte, quoniam sic esset organicus intellectus,
et vel non omnia cognosceret, vel, si omnia cognosceret, ut
cogitativa, tantum singulariter et non universaliter cogno-
sceret. Quare, sicut intellectus est in toto, ita et intelligere.
Non inconvenienter igitur Alexander posuit totum corpus
esse instrumentum intellectus, quoniam intellectus omnes vires
comprehendit, et non aliquam partem determinatam; quo-
niam sic non omnia cognosceret, sicut neque aliqua virtutum
sensitivarum. Quamquam autem sic totum corpus ponatur
instrumentum intellectus quasi ut subiectum, non tamen est
vere ut subiectum, quoniam intelligere non recipitur in eo
modo corporali, ut prius dictum est. Et si amplius quaeratur
an humanus intellectus indivisibiliter recipiat, dicitur quod,
qua intelligit, indivisibiliter recipit, qua vero sentit vel vege-


pagina successiva »
 
p. 144