BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 146

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


tat, divisibiliter. Neque inconvenit tam multiplicem naturam
tot diversos modos recipiendi et operandi habere.
Ad illud vero de experimento, in primis miror quomodo
Divus Thomas illud adduxerit, cum Aristoteles, tertio Ethi-
corum
, dicat voluntatem esse impossibilium, veluti in appe-
tendo immortalitatem; unde, si voluntas nostra non est nisi
in anima intellettiva, si appetendo immortalitatem per Ari-
stotelem appetit impossibile, non ergo anima humana potest
esse immortalis. Quare dicitur ad argomentum non esse evi-
dens signum illud, quoniam, ut ibi dicit Philosophus, volun-
tas naturaliter est possibilium et impossibilium, cum in impos-
sibili potest salvari ratio boni. Et, quod ulterius dicebatur, ap-
petitum naturalem non frustrari, verum est, sumendo naturale
ut distinguitur contra intellectivum. Nam illud est opus intel-
ligentiae non errantis; unde in quod fertur voluntas sine cogni-
tione frustrari non potest; at si per cognitionem, frustrari
potest, nisi sit rectus. Nam, praesentato summo bono, etiam
Diis competente, voluntas fertur in illud, si sibi non mon-
stretur illud esse impossibile. Quare, ne frustretur, oportet
voluntatem esse regulatam per rationem rectam. Licet etiam
dicere possemus quod, sicut mulus, medius inter asinum et
equum, de utrisque participat, non tamen vere habet proprie-
tates equi vel asini, sic et anima humana, media inter mate-
rialia et immaterialia, affectat aeternitatem, licet eam con-
sequi perfecte non potest. Nam et mulus, habens omnia istru-
menta ad generationem, perfecte eam consequi non potest,
quamquam eam maxime desideret. Immo non inconvenit ali-
quod naturaliter a tota specie frustrari, dummodo secundum
genus non frustretur; sicut dictum est de mules, in quibus
frustrantur membra generationis, sed salvantur in suo ge-
nere. Et talpa, oculos habens, non videt; sed in animali non
frustrantur, ut habetur in libro De historiis animalium. Quare


pagina successiva »
 
p. 146