BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Meteorologica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 160

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


septimo Naturalis historiae, manifestat. Adde insuper quod
homo vel est subiectus, vel aliis dominatur. Si quidem subiectus
est, consideret suam pessimam sortem, cum vix de mille milibus
dominantibus unus mediocris virtutis reperiatur; immo,
quasi semper in potestate constituti sunt amentes, ignorantes
omnique genere vitiorum referti. Quam dura autem sit huius-
modi sors satis liquet, cum nullum genus animalium sic ab
aliquo suae specie prematur. Si vero aliis dominetur, quam
iniqua sit tyrannis satis abunde et Plato in De republica et
Aristoteles in Politicis declarat, ponuntque longe deterio-
rem esse tyrannidis conditionem quam subiectum quacumque
subiectione. Quicumque igitur tantum magnifacit hominem,
non consideret ea, quae non experitur, sed ea, quae scit et
ante oculos habet.
Ad tertiam autem dubitationem dicendum est quod
quidam gravissimi interpretes Divi Thomae, exponentes ar-
ticulum 7 quaestionis 84 primae partis Summae, ubi de hac
conversione pertractat Divus Thomas, dicunt singulare re-
flexe intelligi et quod huiusmodi reflexio est quaedam ar-
guitio; dicuntque quod universale non cognoscitur in aliquo
singulari, verum in aliquo particulari; verbi causa, quod
homo non cognoscitur in Socrate vel in Platone, sed in
aliquo homine. Aliquis autem homo ad hominem se habet infra
terminos primi modi dicendi per se; et quamvis non sit primo
in tali modo, est tamen infra limites eius, sicut se habent
perfectum et imperfectum ad unamquamque rem neque homo
est prior aliquo homine, cum convertatur subsistendi con-
sequentia. Nam, si homo est, est aliquis homo; et si aliquis
homo est, homo est; quod esse non posset, si homo esset prior
aliquo homine.
Haec autem dicta apud me sunt ambigua. Et primo qui-
dem quod homo cognoscitur in aliquo homine, sed non in
Socrate, neque in aliquo singulari; istud quidem in primis


pagina successiva »
 
p. 160