BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De insomniis » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 162

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


videtur esse contra experimentum; quoniam, quantumcumque
immateriale vel universale cognoscamus, semper nobis for-
mamus aliquod idolum in cogitativa, in quo illud specula-
mur, ut et Divus Thomas ibidem dicit: Modo tale idolum est
quoddam singulare et singulariter repraesentans ratioque ad
illud tendit.
Nam vult probare nos intelligere per conversio-
nem ad phantasma, quod fingi non potest, nisi singulare, quo-
niam homo est in Socrate et equus in hoc equo. Etenim haec
sunt eius verba: Quare ex eo quod homo est in hoc singulari,
ideo cognoscit in hoc phantasmate. Aliter enim probatio non
esset conveniens. Non enim ex eo, quod est indifferenter in
aliquo homine, cognoscit in hoc phantasmate. Et certe huius
interpretis dictum litterae contradicit. Sic enim stat littera:
Cognoscit in aliquo individuo. Quod manifestat per verba
subsequentia. Sequitur enim: Natura namque humana est
in hoc homine et equina in hoc equo.
Amplius, difficillimum est apud me intelligere illam ar-
guitionem, cum hoc, quod mihi multipliciter videtur deficere.
Nam, ex primo Priorum, omnis vera argumentatio habet ali-
quam propositionem universalem, quoniam singulare ex sin-
gulari non infertur; universalis autem propositio inductione
habetur, ut primo et secundo Posteriorum patet. Inductio
autem est singularium, ut satis notum est. Quare in cogni-
tione universalis praesupponitur singularis cognitio. Am-
plius, si ad intellectionem Socratis indigemus illa obscuris-
sima arguitione, quam ipse dicit, tunc magnus tempus appo-
neretur ad cognoscendum Socratem post hominis cognitionem.
Ego quoque fateor me intelligere Socratem esse hominem ni-
hilque de illa arguitione intelligo; puerique et idiotae, di-
scursu carentes, nescirent hoc esse hominem et illud canem,
cum arguitionem illam non habeant.
Praeterea, aliquis homo, secundum ipsum, non est sin-
gulare, licet determinet hominem. Sed nihil videtur in aliquo


pagina successiva »
 
p. 162