BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 164

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


homine posse esse determinativum hominis, nisi illud syn-
cathegorema aliquis; quod non videtur, cum in plus se habeat
quam homo et tamen determinans debet se habere in minus
quam determinatum. Praeterea, quod ipse dicit, hominem et
aliquem hominem esse simul, quoniam mutuo se inferunt.
Verum eodem argumento, si omnia singularia contenta sub
homine accipiantur, eodem modo sub disiunctione se inferent
cum subsistendi consequentia. Nemini tamen dubium est
quod homo secundum intellectum est prior singulari, quamvis
non secundum rem. Et de prima est sermo. Porphyrius nam-
que, in Communitatibus, probat genus esse prius differentiis
et speciebus, quoniam sublato genere nec sunt speciae nec
differentiae, verum ipsis sublatis non aufertur genus. Quod
equidem intelligi nequit secundum rem, sed tantum secundum
intellectum. Quare mihi dicendum videtur quod intellectus in-
telligit hominem in singulari, indeterminate tamen; quoniam,
etsi nunc intelligo hominem in Socrate, possum tamen et in
Platone et in quovis alio, dummodo sit in aliquo singulari;
sicut omne corpus est in uno loco singulari, indeterminate
tamen. Diciturque quod simul tempore cognoscit universale
et singulare, licet prius natura universale, quamquam non
desinit qui singulare prius intelligi affirmant et, ut existimo,
nedum natura, verum et tempore, cum ponant universalis co-
gnitionem per comparationem singularium haberi. Verum
pro nunc cum prima opinione transeamus.
Cumque dicebatur quod singulare non cognoscitur nisi
reflexe, ex tertio De anima, quamvis Themistius et Averrois
sic illa verba non interpretantur, verum. Hoc nunc concesso
dicimus vere et proprie talem intellectionem esse reflectionem
et conversionem ad phantasmata, ut verbis Divi Thomae utar.
Quod apertum est videre. Octavo namque De physico auditu,


pagina successiva »
 
p. 164