BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De generatione animalium » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 48

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae



Caput quartum
in quo dicta Averrois opinio impugnatur.


Quamvis haec opinio tempestate nostra sit multum cele-
brata et fere ab omnibus pro constanti habeatur eam esse
Aristotelis, mihi tamen videtur, quod nedum in se sit falsis-
sima, verum inintelligibilis et monstruosa et ab Aristotele
prorsus aliena. Immo existimo quod tanta fatuitas numquam
fuerit ab Aristotele nedum credita, verum excogitata.
Et primo quidem de eius falsitate nihil novi intendo ad-
ducere, sed tantum lectorem remittere ad ea quae Latinorum
decus Divus Thomas Aquinas et in libro proprio Contra uni-
tatem intellectus
, et in prima parte Summae , et in secundo
libro Contra Gentiles, et in Quaestionibus disputatis de
anima
, et in multis aliis locis scribit. Etenim tam luculenter,
tam subtiliter adversus hanc opinionem invehitur, ut, sen-
tentia in ea, nihil intactum relinquat nullamque responsionem,
quam quis pro Averroe adducere potest, impugnatam di-
mittit. Totum enim impugnat, dissipat et annihilat, nul-
lumque Averroistis refugium relictum est, nisi convitia et
maledicta in divinum et sanctissimum virum.
Sed, quoad secundum, haec paucula, quae mihi plenam
fidem faciunt, adducere statui: videlicet hoc alienum esse ab
Aristotele, verum hoc esse figmentum et monstrum ab eo
Averroe confictum. Primo quoniam talis anima intellectiva
vel habet aliquam operationem omnino independentem a cor-
pore, tamquam a subiecto et obiecto, vel nullam. Secundum
dari non potest, cum sibi repugnet et rationi. Sibi quidem,
quoniam in commento 12 primi De anima, in fine commenti,
haec dicit: Et non intendit per hoc hoc quod apparet ex hoc


pagina successiva »
 
p. 48