BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 168

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae



Caput tertium decimum
in quo multae arduae difficultates moventur adversus id,
quod dictum est.


Verum adversus positionem hanc maiores difficultates
insurgunt, quibus, quantum video, satisfacere non leve est.
Et primo quidem quia, si anima humana est mortalis,
quemadmodum conclusum est, tunc non dabitur ultimus finis
hominis, qua homo est; et sic non erit felicitabilis; sed huius
oppositum ponitur ab Aristotele in primo Ethicorum, ut satis
liquet. Est etiam contra commune dictum ubi dicitur quod
homo est animal felicitabile, cum sit rationis capax; quod
etiam patet e suo opposito, cum, secundo Physicorum, diffor-
tunium seu infelicitas non cadunt in bestiis, sed tantum in
rationalibus. Ergo anima non est mortalis.
Omnia patent excepta conditionali, quae est maior propo-
sitio: scilicet quod, si esset mortalis, hominis qua homo non
esset ultimus finis. Quae sic probatur: quoniam, si quis esset
ultimus finis talis, cum neque in parte vegetativa et sensitiva
neque in bonis corporis vel fortunae poni possit, ut satis stricte
Aristoteles, Ethicorum primo, demostrat et Boetius copiose
et luculenter, secundo et tertio De consolatione, et Divus
Thomas in tertio Contra Gentiles; ergo in bonis animi seu eius
virtutibus poneretur eius felicitas. Verum, cum virtutes animi
dividantur in morales et intellectuales et in moralibus felicitas
poni non possit, ut praecitati viri lucide ostendunt, restat
quod in intellectualibus. Divisis autem intellectualibus in suas
partes, ut sexto Ethicorum patet, in nulla videtur posse ra-
tionabiliter poni felicitas, praeterquam in habitu sapientiae,
quae precipue de Deo contemplatur, sicut plana videtur Ari-
stotelis sententia, Ethicorum decimo.


pagina successiva »
 
p. 168